<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

48. de vulpe et umbra lunae (p. 598 in Hervieux; Perry).

Vulpes quedam de nocte ambulavit secus fluentum, viditque umbram Lune in aquis apparere, et caesum esse putavit. Cepit igitur aquam lambere, sperans quod, exhausto flumine, fundus arefactus caseum sibi reservaret. Sic igitur non cessavit, donec se ipsum lambendo suffocavit.
Moralitas. Sic cupidis omnis tanto labore lucro insistit, quod seipsum ante tempus perdit.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.