<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

43. de heremita (p. 595 in Hervieux; Perry).

Item Heremita quidam, volens Servum suum perscrutari, ut fidem eius cognosceret, murem sub vasculo occultavit, et ait Servo : Ire habeo ad confratres visitandos; tu vero ad custodiam celle et retularum (sic) remanebis, et, si quid forte opus est ut sumas, nil tibi sit prohibitum; solum autem vas illud ibi reversum ne tangas, ne removas; nolo enim te scire quid subtus habeat. Itaque, abeunte domino, Servus de re interdicta sibi quenam esset mirabatur, et, ut moris est, niti cepit in veticum (sic), et visum est ei quod satis posset rem scire, ita quod magister suus nesciret. Accedens igitur ad vasculum, scrutator ipse maiestatis, dum vas removit, murem ibi absconditum incautas liberavit. Reversus ergo tandem Heremita statim de vasis secreto Servum interrogavit utrum illud vidisset an non. Et ait Servus : Vidi quidem; sed melisu non vidissem.
Moralitas. Sic perscrutandi sunt servi : super pauca fideles, supra multa sunt constituendi.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.