<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

44. de agricola qui habuit equum unum (p. 596 in Hervieux; Perry).

Agricola quidam solum habuit Equum; videbatur sibi, si unum adhuc haberet, quod eo melius arare posset et agrum colere. Supplex ergo Deum rogavit et oblaciones fecit et elemosinas, ut de muliere (sic pro munere) divino alium Equum acquirere posset. Dum itaque in hiis votis frequens esset et Deum orando fatigaret, contigit furem solum eius Equum subtrahere. Equo igitur sic am(m)isso, Homo vota sua mutavit et oraciones, dicens : Domine Deus, subtractum si reddas Equum, pro alio de cetero tua munia non pulsabo.
Moralitas. Sic stulti, non contenti bono quod habent, dum amplius optant et acquisita male conservant, pereunt illa vel furto vel rapina; que si ad eos redirent, ipsis videretur quod (h)abundarent.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.