<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

39. de fure et Sathane (p. 593 in Hervieux; Perry).

Fur in spineto, dormiens sub alba spina, Sathanam adesse sompniavit, et excusso sopore, dum respicit, quem in sompnis viderat, presentem habuit. Et dixit Sathan ad illum : Care sodalis et semper sine fine fidelis, satis cognosco quod tibi de iure propicius ero, et vie tue et studia que geris meo sunt digna favore. Quibus se diligenter institeris, meum procul dubio sencies auxilium, et invocato nomine meo securis (sic pro securus) intrabis ubique. Fur igitur, hiis monitis audacior factur, fit eciam sceleracior, et memoriam sui rectoris servans, in viis suis prosperatur. Tandem tamen captivatus, iudici tradit(ur)us et dampnat(ur)us, ductus est eciam ad furtas (sic pro furcas) furtorum solvere penas. Dum ergo sic trahitur, dum viliter tractatur, Sathanam in quo confidebat, invocat. Qui protinus astans ait : Ecce assum, ne dubites. Deinde cum ad locum tormenti venit, iterum Dominum suum vocat. Cui dampnatorum Dominus : Paciens esto, inquit, in omnibus, quia pacienca omnia vincit. Tandem vero laqueo cervici inposito, tercio defensorem suum invocat, dicens : Necessitas verum amici prebet experimentum. Ergo si quid potes, adiuva quod tempus postulat aut res. Moneo te per albam spinam que nostri federis est testis et obses. Et Dyabolus ait : Hactenus secure militasti ope nostra; nunc autem pulchrum erit videre qualis miles velis esse per te.
Moralitas. Sepe videmus fallaces a fallacibus decipi et artem arte deludi, et precipue qui in Dyabolo credit, ille deceptus erit.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.