<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

40. de lupo et ariete (p. 594 in Hervieux; Perry).

Lupo novit olim carnium abstinenciam. Cui ad mare piscacionis studio properanti pinguis Aries occurrit in nemore. Aries ergo, viso Lupo, balare cepit timidus, et Lupus sobrius incepti suspirare, et, quamvis esurivit, tamen vota violare timuit. Tunc ait sibi : Gravis est uterque casus, videlicet : vel votum frangere vel talem perdere. Sed scio quod sanguis eius super me erit, si ipse sine custode hoc nemus pertranseat, et nimis stultum est munera fortune contempnere. Quis eciam dabitur michi sponsor, quod mare pisces offerat michi venienti? Sit igitur iste nobis pro salmone, quo nullo (sic) parte vilior est preter quod ieiunare deberem.
Moralitas. Mores in hoc Lupo [non] invenio; hoc autem scio, quod Deus Lupi male potest vota tueri.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.