<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

38. de equo vendito (p. 592 in Hervieux; Perry).

Equus exhibebatur in foco venalis et pro marca dare (sic pro dari) debuit. Venit ergo Licitator qui marcam pro illo dare re(n)nuit, sed in mediatore precium ponere voluit; quod Venditori placuit. Statuerunt ergo, ut qui primo superveniret, precio nomen poneret. Hac itaque firmata condicione, contigit monoculum advenire, qui, de Equi precio interrogatus, dixit eum dimidiam marcam valere, et placuit Emptori verbum; sed Venditori desplicuit, et pactum negans precium recusavit, et ait : Quia dimidium vidit Equum, dimidiavit et precium. Si enim oculo non caruisset, marcam plene dixisset.
Moralitas. Stultum est homini res suas sub ignore (sic pro ignote) estimacionis iudicio ponere, et presumptor est monoculus, dum res, quas minime discernit, estimare incipit.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.