<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

35. de fure et scabrone (p. 590 in Hervieux; Perry).

Fur erat insignis, qui libenter nocturna silencia fefellit. Iste igitur, nocturno fatigatus circuitu, in pratum venit. Erat autem estivum tempus, cum hec facta sunt, et pratum erat floribus et gramine vestitum, et rivus in prato dulce murmurans discurrebat. Hec ergo Furem lassum ad quieta invitant. Fur igitur, temporis amenitate et loci delectatus, se deposuit in gramine et membra sua quieti dedit. Sed dum sompnus eum obruit, statim Scarabeus eum subintravit. Si autem Scabronis queras ingressum, sue non immemor sortis, per inferiorem regionem est ingressus. Fur ergo, hospitis sui inportunitatem senciens, protinus evigilavit, et in partibus illis quas Scabro occupaverat graviter dolere cepit. Venit ergo tandem ad medicos et eos super hoc casu consuluit. At illi gravidum eum esse dixerunt. Et homo credidit medicos laboris causam tetigisse, quia sic sibi visum testabatur fuisse. Res igitur ista nova et stupenda per totam diffunditur viciniam, et audientes mirati sunt et timuerunt valde, quia malum portendere illud dixerunt. Observabant ergo Furem laborantem et gementem, circa eum assidentes ut finem rei viderent et periculum quod portendere videbatur. Dum igitur ille gemit et clamat ut pariturus, ecce Scabro, longo luctamine fatigatus, per viam qua subiit regressus est, et ipse, stimulator(um) equorum, stimulator Furis inventus est et partus.
Moralitas. Talis est misera hominum consuetodo, ut semper novitatibus gaudeant, et nova, licet periculum afferant, desideranter exspectant.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.