<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

36. de muliere et proco suo (p. 591 in Hervieux; Perry).

Domina quedam Mariti sui decepit absenciam, Procum ad amplexus suos intromittendo. Maritus autem, reversus et per rimulam ex industria introspiciens, vidit eos commisceri, et ait : O utinam foret quod sub umbra video! Ad hanc ergo vocem Mulier stupefacta prosiliit, tunica distracta et sparsis sine lege capillis, et in occursum Marito data sic eum allocuta est : O rerum karissime, quid sibi voluit optativum illud, quod cum suspirio protulisti? Ille autem refert : Visum est michi qualiter adolescens quidam, socius thori, amplexus tuos [et] leta basia carperet, et lasciva gaudia duceret. Ad hec Mulier : Adhuc superest vobis de antiquo sale infatuato. Hec enim est antiqua fatuitas tua, omni scilicet visioni credere et sompniis. Et ait homo : Non refero tibi nocturna sompnia, sed diurnas visiones quas oculis vidi. Et Mulier respondit : Ergo omnia credit, ut cernis? Cui Vir inquit : Quid non credat oculis suis qui fallere nesciunt? Et ait domina : Ergo adesto, et re veritatem ibimus experiri. Erat igitur ibi dolium, cum aqua sub sole positum, et illuc trahi[t] illa Maritum. Et ait illi : Hic ergo inspicies et iuvenem de quo ais invenies. Vir itaque credidit uxori et inspexit, sed solum se in aqua reperit, et dixit : Procum non invenio, sed Maritum video. Et Mulier dixit ad eum : Ergo vera sunt que vides? Et ait Maritus : Nequaquam sunt vera, sed veritatis umbra. Tunc ergo Mulier concludit dicens : Bene igitur credere potes oculis tuis, qui sic te iudice fallunt? Vir itaque facilis fallictur; verba Mulieris laudavit, dicens tucius for(t)e homini care conjugi[s] fidei credere quam fallentibus oculis.
Moralitas. Moralitas huius fabule querenda est in muliere.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.