<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

27. de bestiis et volucribus (p. 584 in Hervieux; Perry 566).

Discordiam habuerutn Bestie et Volucres de dignitate sua disceptantes. Tandem ergo decreverunt, ut belli discrimine dignior pars innotesceret et victrix honorem optineret. Leo igitur Bestiarum rex suum congregavit exercitum, et omnia quadrupedia ad bellum convocavit. Aquila vero, inter Volucres primatum tenens, omnia volatilia in campum adduxit, ubi pro honore agendum fuit. Hec itaque videns Vespertilio ius in utraque parte habere voluit, pedibus consimilis bestiis et pennis volucribus equalis; sub hac igitur ambiguitate in tranco resedit arenti Vespertilio; revolvens in animo suo ancipites belli tumultus et casus. Tandem vero, cum magnum videret et validum Leonis exercitum, sub illius signis militare cepit : Murium agm[i]ni se sociavit. Interea, annis (sic pro avis) prudens, Aquila celos adiit, Iovem et Superos, ut sibi faverent, rogavit, et preciosa tulit munera, quibus eorum favorem compararet. Jupiter, ergo placatus muneribus, Aquila commendat miliciam et promittit ei victoriam. Quibus promissis Aquila animata ad suos revertitur, et (ad) agmina disponens, unguibus armate et rostris, hostem despicit et parvipendit, confortaque suum exercitum, referens eis favorem Superum. Talibus itaque visis et auditis, Vespertilio pennis confidens Mures despexit, et volucrem se dicens ad Volucrum transivit exercitum. Bello igitur feliciter peracto pro parte Volucrum, Vespertilionis astucia in curia est accusata, et iudicibus causa commissa. Qui dederunt sentenciam, ut, pennis suis abrasis, perpetuum fieret obprobrium, a consorcio Bestiarum segregata et Volucrum, in vespere volatura, ut res vocabulo consentiret.
Moralitas. Hec fabula tangit leves et incertos homines, qui, Vespertilioni similes, utramque partem sectantur.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.