<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

28. de cervo ad fontem (p. 585 in Hervieux; Perry 074).

Cervus, dum puro biberet flumine, vidit umbram suam in aquis, et placuit sibi forma sua pro parte, partim quoque displicuit sibi. Cornua enim ramosa et alta multum laudavit; sed tybias graciles vituperavit. Igitur, dum sic bibit et se miratur in undis, aure strepitum concipit et homines cum canibus adesse cernit. Territus ergo pedibus fugiendo insistit, donec optatum nemus eum recipit. Sed nemus spinis [h]irsutum et ramis fugam eius impedit, cornibus apprehensis et retentis, donec canes instarent et iam a spinis captum invadere[n]t. Tunc igitur, in desperacionem ductus, ait : Quod magis erat utile, hoc vituperavi, et quod penitus inutile fuit, hoc maxime laudavi.
Moralitas. Vulgo dicitur : Noli laudare, ne habeas quod vituperes.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.