<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

21. de fure et cane (p. 579 in Hervieux; Perry 403).

Fur, ad furandum de nocte egressus, septa vir[i] subiit; quem pervigil Canis latratibus suis fatigavit. Fur ergo, ut Canis iram temperaret, panem ei obtulit. Cui Canis dixit : Panem tuum minime curo, quem te, non ad dandum, sed ad decipiendum, porrigere cognosco. Quis enim cupidis credat muneribus? Et ait Latro : Cur tibi preberem panem, si te vellem fallere? Et quid possem de te fraude me acquirere, cum tibi non sint alique que me cupidum reddant? Et Canis respondit : Scio, plane scio que cupias et quibus insidiaris. Novi etenim negocia tua et vias tuas que tenebras amant. Vis ergo ut dicam tibi quid cupias? Tu cupis ut vendam tibi pro pane domum et dominium; quod si fieret, ego quoque venditus in tuum venirem dominium, et tu, cognitam fraudem despiciens, tunc michi panem non porrigeres, sed reum misero laqueo me dampnares, vel alligato michi saxo mari me committeres, et sic male salvatus foret labor et inpensa domini mei, qui me diligenter a catulo nutrivit, [et] mee custodie se et sua commisit. Justius est ergo michi servare fidem et salvare magistrum panesque quos consumpsi reddere sibi, quam eum pro solo pane vendere. State igitur et virum exspectate: tempus est enim ut veniat. Cepitque Canis asperis latratibus urgere Latronem, voce qua potuit Dominum vocando.
Moralitas. Sic salvum est bonum, quod bono impenditur et fideli, qui accepti beneficii nescit oblivisci, sed ad hoc intendit ut vicem benefactori reddere possit.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.