<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

22. de lupo et scrofa (p. 580 in Hervieux; Perry 547).

Lupus supervenit forte, ubi Scrofa porcellos suos edere voluit, et coram ea residens sic ait : Audivi vos in partu laborare, et veni propere, cupiens assistere vobis in tante necessitate fidele obsequium prestare, teneros partus modeste et molliter suscipiendo. Cui Sus respondit : Si auxilium michi ferre venisti, nunquam hoc melius facere potes quam si properanter procul hinc recedas, quia quanto remocior, tanto erit incarior (sic pro eris mihi carior) et utilior. Est etenim turpe virum velle talibus interesse; quod mater tua interrogata testabitur. Nam cum aliqua parit, eciam ipse pater excluditur et abesse iubeter, nedum et alienus aliquis, qui torvis superciliis et parvulos recentes et timidam possit terrere parentem.
Moralitas. Perversis et fallacibus minime credatur qui malum bono palliant; blanda enim proferunt; se venena trahunt, et pellibus agninis lupinos animos vestiunt.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.