<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

2. de lupo et agno (p. 565 in Hervieux; Perry 155).

Lupus et Agnus simul de rivo biberunt; sed Lupus erat in parte superiori et Agnus in inferiori. Lupus itaque, cum haustum fecerat, erexit se et dixit ad Agnum : Tu qui lanam in decepcione portas, semper meis offensis insistis. Agnus vero, ad hanc vocem trepidus, timide respondit et humiliter : Domine potens et tremende, quare tam aspere michi loqueris innocenti? Quas enim offensas possem parvulus ego tibi inferre? Et Lupus ait : Tu turbas aquam, quod inde gustare non possum. Responditque Agnus : Mira sunt que dicis; quia, cum tu sis superius et ego inferius, quomodo possum tibi aquam turbare? Sed occasionem adversum me queris, sicut qui vult ab amico recedere. Tunc ergo exasperatus Lupus ait iterum : Tu minis (sic pro nimis) es garrulus et iurgia mecum multiplicare presumis, sicut pater tuus, qui, nondum transactis sex mensibus, de eodem in hoc loco michi servivit, quod in te merito redundabit. Et ait miser Agnus : Cur sic in me illas patris culpas refundis, qui nondum natus eram? Tunc raptor ait : Sic michi respondes in omnibus, et reclamare non cessas? Irruensque in eum, guttur eius crudeliter apprehendit et finem fecit verborum.
[Moralitas.] Sic tyranni faciunt : cum innocentum res vel mortem cupiunt, sive iuste sive iniuste eos spoliant et opprimunt.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.