<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

3. de mure et rana (p. 565 in Hervieux; Perry 384).

Mure in ostio molendini super limen residente, supervenit Rana de gurgite progressa, et Mure salutato cuius illa domus esset eum interrogavit. Quam suam esse respondit. Rogavit ergo illum ut ipsam nocte illa hospicio suo colligeret. Cui Mus respondit benigne, et eam intrare iussit, et adduxit eam superius ad ortanum, factaque hora cene apposuit ei grossam farinam, et minutam, et rogavit illam diligenter, ut comederet ea que haberet, dicens quod, si meliora essent in domo mea, libenter apponeret ea. Et placuit Rane locus et cibus. Sed cum potus diu exspectatus non venit, Rana, potibus assueta et sicca farina repleta, tristis resedit et potum deesse minus eque tulit, et dixit quod mallet esse sub molendino absque tali cibo quam supra ortanum sine potu. Cui Mus dixit molestum sibi esse quod oblata minus placerent, et iuravit se nunquam una nocte tam bene procuratam fuisse et de inpensa illa se velle reconpens[ac]ionem habere dixit. Talibus igitur auditis, Rana respondit, quod, si secum vellet ad sua transire, ipsa sibi vicem reddere vellet, cibum cum potu amministrans in copia; favitque Mus dictis eius, et se promittit iturum. Mane igitur facto, agressi sunt iter, et Rana per pratum se rexit ad fluvium, Mure comitante. Erat autem rore plenum, et via Muri difficilis, volebatque desistere; sed ipsum Rana confortavit et in vicino esse domum suam dixit. Tandem itaque, prato vix a Mure superato, vernerunt ad fluvium, et ait Rana : Hic transeunda est nobis aqua, ut ulterior ripa nos recipiat, in qua est domus mea ad quam tendimus. Fessus igitur Mus, et longiori via tediatus, ad Ranam sic inquit : Amiciciam vestram invitus perdo; sed hospicium vestrum adire nequeo, quia, rore prati adhuc gravis, aquis istis me committere non audeo. Ait ergo Rana : Turpe est modo desistere et viam brevem non perficere; quod si fessus es et debilis, ego forcior iuvabo te, ne in aqua deficias. Sic ergo faciemus : filum nobis alligabimus, tu in collo, et ego in pede meo, et te trahendo relevabo. Sic Rana dixit, et Mus rem verbis aptavit. Ipsis itaque in medio flumine iam positis, Rana loqux exclamavit : Ego, confisa meis nimis viribus, iam deficio, et ad fundum ducor paritura (sic); sponteque se mergens Muri machinata est naufragium. Mus autem, Rana trahente iam secundo submersus, sursum tamen rediens, rem male geri intellexit, et lit[t]us relictum respiciens, illuc redire voluit. Ortumque est ibi litigium illis in partes trahentibus : Rana namque ad fundum tendebat, et Mus ad lit[t]us trahebat. Dum enim sic distrahunt illi, Aquila, que forte spectatrix aderat, miserum diremit duellum, Murem unguibus arripiens, et annexam Ranam similiter trahens. Que, cum se ad mortem trahi videret, sic fertur locuta fuisse : Qui socio suo parat obprobrium, non immerito cadit in laqueum.
Moralitas. Hec malis et fallacibus dicta sint, ut minus decipiant, ne et ipsi decipiantur, quia qui proximo tendit insidias, ipse quandoque incidit in eas.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.