<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

135. de arboribus et rege earum (p. 647 in Hervieux; Perry).

Arbores silvarum in unum convenerunt locum, et de rege sibi constituendo tractaverunt. Eminens ergo quedam et ampla, de sapientissimis, ut reor, una, Vineam elegit in regem. Sed Vinea ren(n)uit, dicens regnare non posse, eo quod esset debilis et nichil per se facere posset sine sustentacione. Elegerunt ergo albam Spinam , dicentes quod bene deceret ipsam esse regem, quia valida esset et pulchra. Sed nec ipsa acceptavit, affirmans hoc non debere fieri, cum ipsa fructum non faceret. Plures sunt electe; sed quelibet excusacionem invenit quare hoc fieri non deceret. Non inventa igitur aliqua que rex esse vellet, una, quam Genestam nominavit (sic), super pedes se erigens dixisse fertur : Michi [s]ceptrum merito concedetur, quia regnum cupio, et rex esse debeo; genus enim meum ditissimum est et nobile. Cui cetere respondentes dixerunt : In omni lignorum genere viliorem te neque pauperiorem scimus. Et ait illa : Si ego non fuero rex, numquam illum quem vos elegetis honorabo, nec eos diligam qui laium quam me constituent. Et dixerunt ei Arbores : Quid ergo nobis facere poteris, si vel regem nostrum, vel nos non dilexeris? Illa ergo respondens ait : Licet ego vobis videar vilis et egens, tamen id perficere possum quod cogitaveram facere, si rex essem. Et interrogabant eam omnes quid hoc esset? Quibus illa dixit : Ego cogitaveram facere quod nulla arbor que subtus me staret vel supra amplius cresceret. Credibile satis est, dixerunt alie, quod sic faceres nobis, si rex esses et potens; quid ergo tibi faciendum iudicas, cum nos sumus te forciores? Illa autem non respondit ad interrogata, sed ait : Modo quidem non vos valeo ledere sine dampno meo. Attamen que cogitavi explere complebo; facere, inquit, possum ut herba vel arbor, que subtus me sit, non crescat, quod que supra me sit, arefiat. Sed, ut hoc fiat, necesse est ut ipsa ardeam. Ideoque [cum] omni cognacione, que michi vicina est, comburi volo, ut mecum adeant ille que nobiles se faciunt et magnas.
Moralitas. Sic sunt, qui malicia delectantur, et seipsos quandoque gravant, ut aliis nocere possint et dampna facere quibus invident.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.