<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

136. de leone et filiis suis (p. 648 in Hervieux; Perry).

Leo tres habuit de legitima sua Filios. Contigit autem ut mater Filiorem moreretur, et ipse, aliam ducere volens uxorem, in regionem longinquam transire disposuit, nuptam quesiturus que regalibus thalamis conveniret. Commisit ergo regnum Filio suo primogenito, et abiit. Eo itaque moram faciente, Filius suus uxorem duxit, et, se regem faciens, fratres suos ut sibi hominium facere[n]t coegit. Erat autem Ursi filia, quam sibi iunxit uxorem. Pater quoque in regione illa, in qua profectus fuerat, nuptam desponsavit, et ad celebrandas regales nupcias ad regnum suum redire paravit. Premisit ergo legatos, qui adventum suum filio suo nunciarent et nupciis tantis necessarius (sic) preparari iuberent. Filius vero, de legacione patris audita, ipse gaudens honore et imperio, patri remandavit ut aliud sibi regnum acquireret, quia istud suum esse deberet, et tales se dixit habere adiutores, per quos nolente [patre] in regno permaneret. Hiis igitur pater turbatus mandavit amicis sponse sue et parentibus, et in eius venirent auxilium et in tante presumpcionis armarentur ulcionem. Venerunt itaque Vulpes et Vulpecule cum tota progenie, famosum ducentes exercitum, et indictum est bellum. Vulpes autem, non tam in armis quam in artibus suis confidentes, illis insistunt et latas foveas et profundas in campo belli fieri precipiunt et ramis melle illitis operiri et herbis. Die igitur statuto, iuvenis Leo cum fratribus suis et magno Ursorum exercitu venit in campum, et quilibet fratrum equitavit Ursum. Illi ergo pugne cupidi, erectis signis suis, in partem tendunt adversam. Pater vero, timorem simulans, in alia parte fovearum acies suas detinebat. Ursi igitur audaces et superbi, in animositate sua gradientes, mox ut mellis senserunt odorem, ad ramos delinitos accesserunt, et dum mellis fraudes secuntur nimis, ipsi cum suis equitibus subruuntur in foveas; et sic Patri cessit victoria, et negatum sibi regnum recepit, adiutus magis arte Vulpium quam viribus armorum.
Moralitas. Nullus homo, quamdiu ipse potest militare, (non) debet potestam suam et honorem suum filio suo dare.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.