<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

130. de homine (p. 645 in Hervieux; Perry).

Homo, volens in navicula brachium maris transire, invocavit Deum, rogans ut ei assisteret et ad optatum portum eum dirigeret. Media autem via facta, irruit in naviculum tempestas, et quassari cepit et ille trepidare. Rogavit ergo Dominum ut ad stacionem unde exivit eum remitteret; sed, cum verso remigio id attemptaret, obviantibus undis impeditus est. Tunc ergo, desperans quod ad neutrum littus venire posset, ait ad Dominum : Fac mecum, Domine, secundum voluntatem tuam, ex quo facere meam non vis. Et facto sermone, prosperis inpulsus flatibus, in optato littore est constitutus.
Moralitas. Qui voluntatem suam divine subiecit voluntati, certus esse poterit ipsum in periculis a Deo non derelinqui.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.