<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

131. de sene et filio suo (p. 646 in Hervieux; Perry).

Senex quidam iuvenem Filium habuit. Ille autem, videns Patrem suum in annos suos vergere et iam ad vesperam tendere, de statu suo eum consuluit, et que patria sibi adeunda foret post mortem suam, ipsum interrogavit. Et ait Pater Filio : Terra in qua dilectus sis hominibus, in ea erit habitacio tua. Respondit Filius : Si talem non invenero terram, quid tunc aggrediar? Esto tunc in terra, ubi timearis ab hominibus. Et ati iterum iuvenis : Quid ergo agendum iudicas, sic nec istam invenero? Et si nec hanc nec illam inveneris, ait Pater, tunc esto in terra, ubi nichil habeas agere. Et si nec istam invenero, Pater? Tunc senex inquit : In nulla tunc terra maneas, ubi aliquis te cognoscat.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.