<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

13. de aquila et testudine et cornice (p. 574 in Hervieux; Perry 490).

Aquila secus mare deambulavit piscacionis studio; sed, nullo pisce invento, in concham offendit, que Testudinem intus habuit. Hanc ergo unguibus arripiens, ad lit[t]us devexit, ut ibi prandia faceret et Testudinem suis usibus utilem rederet. Dum ergo ad hoc intendit ut illam consumere possit, concha quam induerat ab unguibus et rostro eam defendit. Sic itaque Aquila conatus suos diu in vanum consumpsit, quia nulla vi vel arte Testudinem habere potuit. Cornix ergo qui aderat forte, videns Aquilam in irritum laborare et iam velle desistere, accessit prop(r)ius, et ait : Regius ille cibus nequaquam erit abiiciendus. Cui dixit Aquila : Testa inexpugnabilis, ut vides, murus est limaci, et frustra labores meos expendo. Et ait Cornix : Si mecum dividere velis, sumendi tibi formam monstrabo. Dic ergo, ait Aquila, ut hec prandia te comitem habeant. Et ait ei Cornix ingeniosa : Igitur tibi sublime volandum erit, et lit[t]us petrosum subtus habebis, testaque de superis auris, ab unguibus dimissa, in littore petroso allidetur, et confracta Testudine[m] servare non poterit, sed sine ponte sua tue voluntati eam patebit. Aquila ergo Cornicis approbat consilium, et in sublimi, ut docuit, volitans. Testudinem ab unguibus suis dimisit, quam Cornix subtus exspectans protinus rapuit, et Aquilam esurientem fraudavit.
Moralitas. Sic astuti simplices infatuant, et dolis peragunt quod viribus nequeunt.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.