<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

14. de corvo et vulpe (p. 574 in Hervieux; Perry 124).

Corvus perfidie (sic) pinguem caseum in villa furatus erat; et ad nemus reversus in summa quercu resedit, et letas crocitaciones iteravit. Contigit autem ut, eo auditu (sic), Vulpes ad arborem in qua sedit accederet, visura quid tantis crocitacionibus sibi vellet Corvus. Videns ergo illum super caseum exultantem, eum benivole salutavit, et ait illi : In tota vita mea non vidi avem tibi similem in decore, quia penne tue plus nitent quam cauda Pavonis. Et oculi tui radiant ut stelle, et rostri tui graciam quis posset describere? Si ergo vox tua dulcis esset et sonora, non video quomodo aliqua [avis] possit tibi similis inveniri, que scilicet tanto sit ornata decore. Hiis igitur Vulpedem (sic pro Vulpecule) laudibus Corvus deceptus, ut Vulpi placere possit et ampliores laudes promereri, cantare cepit, oblitus casei quem rostro tenebat. Dum ergo rostrum a caseo solvit, ille male servatus ad yma decidit et in potestatem Vulpis venit.
Moralitas. Sic solet contingere levibus et minus providis hominibus, qui falsis adulacionibus aures accommodant et vanis laudibus inhiant; dum minus respiciunt, in dampna sua seducti veniunt.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.