<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

126. de hirundine et passeribus (p. 643 in Hervieux; Perry).

Homines triturabant in horreo, et Hyrundo in trabe residebat dulcibus lasciva modulis diem salutans, et Passeres ante ostium foris elapsa grana queritabant. Quibus ait Hyrundo : Cur sic foris manetis et aperto vobis ostio ad granorum copiam non intratis? Qui respondentes dixerunt : Quia timemus homines, et maxime baculos illos, quibus frumenta flagellant. Et ait Hyrundo : Numquid cernitis qualiter me advolare permittunt et intus esse sine offensa? Sic et vos non offendent. Sic ergo monitis eius animati, intus convolant, et, quasi ad prandia invitati, spicas libere excuciunt et expilant. Trituratores autem, cum viderent eos audacter intrare, inter se dixerunt qualiter crastina die, clausis ostiis, eos capere vellent et male tractare. Hoc ergo consilium cum audiret Hyrundo et intelligeret, ne crastino venirent eos ammonuit. Quibus mane non intrantibus, mirati sunt homines, et consilium eorum ab Hyrundine proditum intellexerunt, et dixerunt ad invicem : Falli equidem poterit Hyrundo garrula, si nos mutaverimus verba, dicentes quod nichil mali facere velimus Passeribus ingressis. Et, Hyrudine reversa, fecerunt sicut predixerant. Audiens ergo Hyrundo illos pacem promittere Passeribus, audita retulit eis, et ausi sunt miseri venire secundo. Omnibus igitur intus receptis clauserunt ostia viri, et dati sunt Passeres in captivitatem et mortem, paucis evadentibus, qui Hyrundini mendacia sua inproperabant, arguentes illam quod in mortem eos vocasset. Quibus illa respondit : Ego melius non potui, quia, vera dicentibus illis, verax fui, et, cum ipse mentirentur, cum eis inventa sum mentiri
Moralitas. Sic multi aliorum mendacia referunt, in quibus se mentiri nesciunt.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.