<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

127. de lepore et cervo (p. 644 in Hervieux; Perry).

Lepus vidit Cervum magno corpore et erectis cornibus gloriosum, et suam parvitatem egre ferens Iovem adiit, volens de humili sua condicione querimoniam facere, et ait Iovi : Tibi, quia creator es et dominus, de humili sorte mee condicionis conqueror, quia, cum cetere bestie diversis nature muneribus sunt superbe, nichil michi collatum est, nisi pedum levitas ad fugam [h]abilis. Rogo ergo te, creator, ut talia per te habeam cornua qualia Cervus habet. Et exauditus est a Iove. Receptisque cornibus (h)onerata fronte, currere nequivit, sed et repere vix potuit. Et sic plus rogaverat quam portare posset.
Moralitas. Sic multi magnis honoribus inhyant; quibus adeptis, cum eos gerere nesciant, viliorem (sic) fiunt quam prius fuerunt.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.