<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

12. de vulpe et aquila (p. 573 in Hervieux; Perry 001).

Vulpes erat in caverna sua et parvuli sui foris discurrebant. Quos cum videret Aquila, diligenter eos observavit, donec unum apprehenderet. Quem tandem apprehensum cum illa ungulis male premeret, ad clamorem mater eius egressa est, et pro eo, ut dimitteret, Aquilam rogavit : Sed illa respondit, dicens hoc nequaquam posse fieri, quia pullos in nido multum esurientes haberet, quibus ille necessarius foret, et hoc dicto nidum petiit Aquila, Vulpecula post eam clamante sed frustra, et usque ad nidum parvulum suum prosequente. Cum ergo videret illa quod precibus nil faceret et clamoribus, ad solitas se vertit artes. Arripit igitur ignitam fac(c)ulam, et aridis lignis collectis arborem, in qua sedit Aquila cum pullis, circumdedit igni subposito. Ad Aquilam dixit : Fac modo vale pullis tuis, et ipsam te salvans, si potes, meis ignibus eos com[m]it[t]e, quia matris in eos redundabit iniquitas. Hiis ergo auditis, materna pietate super pullos mota, pro eis Vulpem rogat ut ignibus parcere velit et ardorem (sic pro arborem) non conburant, sed suum vulpeolum sanum recipiat.
Moralitas. Aquile figuram tenent divites elati et contumaces, quia inferiores se premunt et spoliant, nec eos ad se clamantes exaudiunt; sed, cum venerit ignis in ulcionem, velent utique Vulpi parvulum suum redidisse.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.