<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

75. DE MUSCA ET FORMICA.
Perry 521

Contra eos qui, postquam sumpserunt corpus dominicum, dant et exponunt se peccatis.
Musca semel contendebat cum Formica, dicens se esse nobiliorem et mundiorem: Quia uescor frequenter de scutellis episcoporum et regum et aliorum diuitum, bibo de ciphis illorum, im(m)o in faciem regis quandoque insilio. Tu autem habitas in terra et grana recondis, donec sint putrida. Respondit Formica: Nobilior et mundior sum quam tu, quoniam pro tua inmundicia omnes habent te odio, infestant et fugant. Quoniam licet quandoque de scutellis diuitum comedas, quandoque tamen de uilissimo sputo, diuersis putrefactionibus, de stercoribus boum et aliorum animalium te sacias. Ego autem tantum uescor de grano purissimo. Igitur manifestum est te esse sordidiorum, im(m)o inter omnia uolatilia sordidissima. Data est sententia pro Formica.
Per muscam, quandoque mundis quandoque sordidis utitur, intelliguntur quidam sacerdotes, qui ad [exemplum] apostolorum, qui dicuntur reges terre et aliorum sanctorum preciosa cibaria, scilicet Eucaristiam et sanguinem Christi, se collocant et postea uilissimis stercoribus luxurie et gule et aliorum uiciorum se mortifere reficiunt. Ascendunt in celum, descendunt usque ad abissum. Ezechiel: Polluerunt sanctuaria mea; inter sanctum et prophanum (sic) non habuerunt distanciam [et] inter pollutum et mundum non intellexerunt, et coinquinabar in medio illorum. Ecce quod ipse Deus, qui inquinari non potest, dicit se coinquinari ab illis, quia, quantum in ipsis est, ipsum coinquinant. / Similiter layci in Pasca et Pentecoste Eucharistiam sumunt, frequenter diuina audiunt, postea ad luxuriam, ad gulam, ad alias delicias sordidas se transferunt; de ecclesia ad prostibulum, de mundissimo ad inmundissimum, de Deo ad Diabolum transeunt. Iste sunt musce Diaboli, quas aranee infernales deuorabunt. Assimilare igitur formice, purissima grana collige, in armario celi reconde, ut possis uiuere in hyeme de quibus collegisti in estate. Parabole (6.6-8): Vade ad formicam, o piger, considera uias eius et disce sapienciam; que, cum non habeat ducem ac preceptorem et principem, parat [in] estate cibum sibi et congregat in messe quod com(m)edat. Colligamus igitur grana, id est bona opera mundata a sordibus luxurie et gule, a uermibus sollicitudinis et auaricie, a pal(l)ea superbie et uane glorie. Hec grana celis reponuntur, quando bona opera desiderio summi boni adimplentur. Dominus concedit quod talia grana ad celestem patriam mittamus, ut ibidem ueram, dulcem et indeficientem refectionem inueniamus, prestante domino nostro Ihesu C[h]risto.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!