<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

69. DE CANE ET ASINO ET DOMINO SUO.
Perry 91

Contra ingratum seruitium.
Quidam Paterfamilias habuit Canes, qui, quando domum de negociis ueniebat, ap[p]laudebant ei, de pedibus et rostro ipsum tangentes. Asinus hoc uidens penes se cogitauit: Ita debere[m] domino meo applaudere. Semel rediit dominus de negotio; occurrit ei Asinus; uolens ei applaudere, pedes anteriores erexit et dominum suum dure in facie, pectore, percussit, et dominus iratus fecit Asinum fere usque ad mortem fustigare et in stabulum detrudi.
Sic plerique uolunt assumere officium quod nesciunt tractare. Sicut quidam uolunt esse sacerdotes, archidiaconi, episcopi, et tamen sunt asini ad liram, asini ad officium, quia nesciunt cantare, legere, predicare; im[m]o Dominum, quantum in ipsis est, in facie peruersis operibus percuciunt. Sed Dominus iratus faciet tales asinos fustigari, in carcere[m] gehenne perpetuo detrudi.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!