Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton
70. DE CASEO ET CORVO.
Perry 124
Contra uanam gloriam.
Sicut narrat Ysopus, \"Caseus in rostro Corui pendebat ab alto\", et Vulpes,
cupiens caseum comedere, dixit Coruo: Quam bene cantabat pater tuus! Vellem
audire uocem tuam. Coruus aperuit os suum et cantauit, et sic caseus cecidit,
et Vulpes eum comedit.
Sic plerique portant caseum, hoc est nutrimentum, unde anima debet
uiuere, scilicet pacienciam, graciam, caritatem. Sed uenit Diabolus et
excitat illos ad opus uane glorie, ut cantent, se ipsos commendent, fimbrias
suas magnificent; et sic, quia gloriam mundi, non gloriam, que Dei est,
querunt, pacienciam et omnes uirtutes amittunt. Sic Dauid, quia populum
suum ad uanam gloriam munerauit, in magna parte amisit.
70a. [DE QUODAM ATHENIENSI].
Perry 623
Mos erat apud Athenas, quod qui uoluit haberi pro [p]hilosopho, bene
uerberaretur, et, si pacienter se haberet, pro philosopho haberetur. Quidam
autem bene uerberabatur, et, antequam iudicatum esset quod philosopho
haberetur, statim post uerbera exclamauit dicens: Bene sum dignus uocari
philosophus; et respondit ei quidam: Frater, si tacuisses, philosophus
esses.
The
Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes
latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).
There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still
in print. It's a lovely book!
|