Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton
55. DE ROSA ET VOLATILIBUS.
Perry 614
Et applicatur illis qui ambiunt dignitates.
ITEM QUARE BUBO NON VOLAT DE DIE. Volatilia semel congregata inuenerunt
rosam primulam et pulcherrimam, et contendebant de illa cui daretur. Et
dixerunt quod aui pulcherrime. Contenderunt que esset pulcherrima. Quedam
dixerunt quod Sitacus; alie dixerunt quod Columba, alie quod Pauo. Venit
Bubo et dixit se esse pulcherrimam et quod debuit habere rosam. Omnes
mote sunt in risum, dicentes: Tu es auis pulcherrima per antifrasim, quoniam
turpissima. Expectauerunt de sentencia diffinitiua usque mane. In nocte
clare uidet Bubo, et aliis auibus dormientibus, rosam furata est. Quo
comperto mane dederunt Aues sentenciam quod Bubo nunquam uolaret de die
nec inter alias aues habitaret et in tenebris clarius uideret, et, si
die appareret, omnes Aues ipsum clamore et lesione infestarent.
Rosa est ista beneficium ecclesiasticum, cura animarum, quam Dominus
super omnia appreciatur. Sicut rosa est flos florum, item homo uel anima
est dignissima creaturarum. Cui igitur debetur hec rosa, hec cura? Certe
pulcherrime auium; que picturam uirtutum [habet] interius, pulcritudinem
bonorum operum exterius. Venit autem Bubo, auis turpissima, id est impius
uiciis et peruersis operibus deturpatus. Dicit quod hec rosa debet esse
suam. Viri iusti rident et derident, et abiudicant ei omne beneficium.
Sed, iustis dormientibus, uenit Bubo, filius tenebrarum, qui uidet clarius
de nocte, id est negocia tenebrarum scit melius tractare, rusticos excoriare,
uillas, terras, denarios melius adquirere et conseruare, episcopis adulari;
et ita laborant quod ab episcopis beneficia optinent, et non intrant per
(h)ostium, id est amore[m] Ihesu Christi, sed aliunde, et ideo fures sunt
et latrones. / Similiter monachus qui melius nouerit secularia tractare,
mendacia multiplicare, obediencias et dignitates in claustro adquirit.
Non hunc, scilicet Christum, eligunt, sed Barrabam. Erat autem Barrabas
latro, et sic pessimi latrones a regibus et romanis et a quibusdam beneficia
impetrant; sed quid erit in die iudicii? Certe omnes angeli, boni et mali,
et omnes iusti talem Bubonem clamoribus et tormentis infestabunt, quoniam
iudicium durissimum in hiis que (sic) presunt fiet: potentes potenter
tormenta pacientur, fortioribus fortior instat cruciatio. Tunc dabitur
sententia quod nunquam huiusmodi bubones inter aues celi uolabunt, sed
in tenebris exterioribus, ubi erit fletus et stridor dencium, perpetuo
habitabunt.
The
Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes
latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899).
There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still
in print. It's a lovely book!
|