<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

41. DE UP(P)UPA ET PHILOMENA.
Perry

Contra luxuriosos et de religiosis qui eos fugiunt.
Vpupa pulchra, uarietate colorum distincta et eximie cristata, dixit Philomene: Tota nocte cantas, super ramos duros saltas. Veni et quiescas in nido meo. Que adquieuit et in nidum Vpupe descendit; sed stercora fetencia inuenit, quod ibi morari non potui, et auolauit dicens: Magis uolo super duros ramos saltare quam in tali fetore quiescere.
Vpupa que in stercoribus nidificat (et) significat mulierem fornicariam, domicellum luxuriosum, qui quandocumque habent lectos ornatos et suaues cum stercore culpe fetidissimos. Philomela significat religiosos super duros ramos, id est austeritates religionis habitantes et Deum in choris nocturnis laudantes. Hii magis eligunt super tales ramos salire et exultare quam in fetore luxurie computrescere, sicut de monacho Cluniacensi contigit. Et[enim] hospita uenit de nocte ad ipsum, rogans quod rem secum haberet. Qui ait: Venias igitur ad hunc locum. Et posuit se super carbones uiuos; et illa uerbis nisa est ipsum extrahere. Sed ille noluit exire dicens: Hic faciamus quod desideras. Abbas, hanc contencionem uidens, incepit XV Psalmos Ad Dominum. Abbas autem, cum laboraret in extremis et quereretur ab eo de quo consuleret quod fieret abbas post illum, respondit: Qui fuit in igne et non comburebatur. Que uerba audientes quasi delirum reputabant. Tandem exposuit eis de monacho predicto. Sic contigit in diebus nostris de quodam fratre predicatore in Hispania: quedam mulier dixit quod se interficiet, nisi cum ea rem haberet, et ille locum assignauit et magnum rogum accremavit et intus se posuit, et mulieri dixit quod ignem intraret, si uellet secum delicias implere. Et sic mulier confusa recessit.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!