<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

42. DE QUODAM DIVITE MULTAS HABENTE VACCAS.
Perry

Quidam Diues multas habuit vaccas, et erat quedam Vidua eidem proxima, vnam tantummodo habens vaccam pinguem; quam Diues ille concupiscens ait seruo suo: Ecce Vidua illa pinguissimam habet vaccam, vade et adduc mihi illam. Qui, preceptum domini sui faciens, domino suo illam adduxit; qui iussit eam interfici, quia pinguis erat, fecitque partem decoqui, partemque assari, et ad prandium suum deferri. Set, primo morsello inde assumpto suffocatus, ille Diues interiit.
Unde Ysaias dicit [38.1]: Ve, qui predaris! Nonne ipse predaberis? Iste diues predatus est vaccam, et Diabolus eius animam.

42a. DE SIMPLICITATE SOLVENTIUM CENSUM.
Perry

Quidam simplices, ut dicitur, Willebei fuerunt ad terminum quo debuerunt soluere redditus domino, et non habuerunt nuncium qui ita cito posset negocium peragere. Dixerunt ad inuicem: Quid faciemus, quod terminus adest? Dixerunt quidam: Scutardus est animal scilicet uelox; suspendamus in collo eius bursam cum censu et iniungamus ei quod cito deferat ad curiam domini nostri. Sic fecerunt, et Lepus cum bursa et censu cucurrit ad nemus quantum potuit, quod homines nesciebant quo deuenerit.
Sic faciunt plerique: cum ueniunt questores de Haut(e)pas, uel Sancti Antonii, uel Runciuallenses, multa promittunt, multa mendicia (sic) pro pecunia multiplicant, et homines illis credentes multas oblationes eis faciunt. At illi cum oblatis equos ascendunt et, sicut Lepus, uelociter aufugiunt, ita quod datores nesciunt quo deueniunt. Forsitan eadem nocte in crassis puteis oblationes expendent. Ideo dixit Augustinus: Tene certum, dimitte incertum. Ele[e]mosinas de certis personis, uicinis tuis, pauperibus uerecundis quos nouisti indigere et maxime domesticis (sic) fidei. / Similiter sunt quidam principes, dum ruine proprie gentis imminent, extraneis largissime subueniunt. Et illi cum donis aufugiunt, sicut Oliuerius currunt, et nescitur quo deueniunt, in hoc quod proprios homines aufugiunt. Similes sunt Lanie [Lamie], qui (sic) proprios filios laniat, in hoc quod nutriunt alienos. Similes sunt Galline, que pullos Anatis educat, et Burnete, que filium Curcule ad malum suum nutrit.

42b. DE INDUSTRIA FORMICE.
Perry

Contra congregantes inutiliter.
Formice (sic) colligunt cumulum frumenti ut inde uiuant in hyeme, et ueniunt quandoque Porci et totum dissipant et com(m)edunt.
Sic multociens multi multa congregant, et ueniunt latrones, uel baiuli principis, uel consanguinei, et totum consumunt, quoniam relinquent alienis diuicias suas.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!