<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

40. DE CORVO ET PULLO COLUMBE.
Perry 606

Contra baiulos uel dominos.
Coruus semel rapuit pullum Columbe, et uenit Columba ad nidum Corui, supplicans quod redderet sibi pullum suum. Et ait Coruus: Scisne cantare? Et ait Columba: Scio, sed minus bene. Et ait Coruus: Canta igitur. Cantauit igitur Columba ut sciuit. Et ait Coruus: Canta melius, uel pullum (sic) non habebis. Et ait Columba: Nec possum nec noui melius cantare. Respondit Coruus: Pullum igitur non habebis. Et Coruus cum uxore sua pullum Columbe deuorauerunt.
Sic diuites et ba(i)lliui capiunt bouem uel oues alicuius simplicis, et imponunt ei delictum uel calumpniam. Venit simplex, petit pignus, uel quod liberetur, promittit v solidos, uel plus, uel minus, secundum suam facultatem. Dicit ei baiulus: Frater, nescis melius cantare? Ni melius cantaueris, pignus non habebis. Dicit simplex: Certe non noui, nec possum melius cantare, quia egenus sum et pauper, et plus non possum dare. Tunc diues uel pignus retinet uel aliter affligit, et sic pauperem deuorat.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!