Caput Nonum. Singulare Certamen Mediae Noctis

[pag. 129-]

sonum pedum
audire poterant;
Filch quam celerrime
ad clamores Peevis currebat.

"oh, cedite loco,"
Hermione inquit
hirriens.

baculo Harrii rapto
claustrum fodicavit
et susurravit, "Alohomora!"

claustrum
crepitum fecit
et ianua
lapsu aperta est -
acervatim transgressi
celeriter eam clauserunt
et aures applicuerunt,
audientes.

"qua via ibant, Peeves?"
Filch dicebat,
"dic mihi festinans."

"necesse est
dicas
'sodes.'"

"noli me vexare, Peeves,
cedo
quo ibant?"

"nihil non dicam
nisi sodes dixeris,"
inquit Peeves
voce sua molesta et unisona.

"esto - sodes."

"NIHIL! ha haaaa!
tibi dixi
me nihil non dicturum esse
nisi sodes dixisses!
ha ha! haaaa!"

et sonitum audiverunt
Peevis cito avolantis
et vocem furibundam
ianitoris Filch eum exsecrantis.

"putat
hanc ianuam obseratam esse,"
susurravit Harrius.

"puto
nos salvos fore -
aufer te, Neville!"

nam Neville
iam minutum
manicam amictus cubitorii Harrii
vellebat.

"quid?"
Harrius conversus est -
et oculis claris vidit
quid esset.

punctum temporis
non dubitabat
quin in incubonem
ingressus esset -
hoc erat nimium,
ad omnia accedens
quae adhuc acciderant.

non erant in convlavi,
ut crediderat.

erant in transitu,
qui erat transitus ille prohibitus
in tertio tabulato,
et nunc sciebant
cur prohibitus esset.

rectis oculis
in oculos canis monstruosi
intuebantur,
qui spatium totum
inter tectum et solum
implebat.

tria capita habebat;
tria paria
oculorum volubilium et insanorum;
tres nasos,
motu subito et tremulo
eis appropinquantes;
tria ora spumantia,
saliva
funibus lubricis
de dentibus flavidis
pendente.

stabat immotus,
omnibus sex oculis in eos defixis,
et Harrius sciebat
unam modo causam esse
cur nondum mortui essent;
eam esse
quod cani
tam subito occurrissent,
sed nunc ille
se colligebat,
neque dubitari poterat
quid vellet
fremitus ille resonans.

Harrius
ianuae ansam
manibus quaerebat -
si eligendus sit
aut Filch aut mors,
iantiorem eligat.

retro ceciderunt -
Harrius
ianuam magno cum sonitu clausit,
et cucurrerunt,
immo paene volaverunt,
per transitum redeuntes.

Filch, ut videbatur,
alio festinaverat
ut eos quaereret
quod nusquam eum viderunt,
sed id
vix curae eis erat -
nil voluerunt
nisi interponere spatium
quam maximum
inter se et monstrum illud.

neque prius currere destiterunt
quam ad imaginem Feminae Obesae
in tabulato septimo
pervenerunt.

"ubinam vos omnes fuistis?"
rogavit illa,
amictus cubitorios aspiciens
de umeris pendentes
et vultus rubentes et sudantes.

"hoc omittamus -
suis rostrum, suis rostrum,"
inquit Harrius anhelans,
et imago prolapsa est.

ordine nullo
in locum communem ruerunt
et tremebundi
in sellas reclinatorios ceciderunt.

diu omnes tacebant.

Neville quidem
aspectum habebat
hominis nunquam iterum locuturi.

"quo tandem animo
rem talem
in schola inclusam
habent?"
rogavit Ronaldus
ex intervallo.

"si qui canis
exercitatione eget,
ille est."

Hermione
et spiritum et ferociam
recuperaverat.

"num quis vestrum
oculis utitur?"
inquit acriter.
"nonne vidistis
in qua re
canis staret?"

"an in solo?"
inquit Harrius,
aliquid proferens.

"pedes non aspiciebam.
occupatior eram
capitibus."

"haud ita,
non in solo.
stabat in ianua caduca.

manifestum est
eum aliquid custodire."

surrexit,
oculis iratis
eos contemplata.

"spero
vos vobis placere.

potuimus omnes
occidi -
aut, quod etiam peius fuisset,
expelli.

nunc, nisi vobis molestum erit,
cubitum ibo."

Ronaldus
eam abeuntem
ore aperto intuitus est.

"non est nobis molestum,"
inquit.
"nonne credideris
nos eam nobiscum traxisse?"

Hermione tamen
animum Harrii
in lectum iterum ascendentis
in rem aliam intenderat.

canis aliquid custodiebat...

quid Hagrid dixerat?
si quid celandum erat,
non erat
toto orbe terrarum
locus tutior
quam argentaria Gringotts -
nisi forte
schola Hogartensis.

Harrius videbatur cognovisse
ubi esset fasciculus ille sordidus
camera DCCXIII ademptus.


Harrius Potter Reading Group. The Latin text is the translation by Peter Needham, based on the English novel by J.K. Rowling. The Latin text has been segmented by Laura Gibbs to facilitate easy ready for beginning Latin students. Page last updated: April 26, 2007