Caput Nonum. Singulare Certamen Mediae Noctis

[pag. 123- ]

"tu iocaris."

tempus erat cenae.

Harrius
modo Ronaldo dixerat
quid accidisset
cum a campis
cum Professore McGonagall discessisset.

Ronaldus
frustum crustuli carnis-bovillae-et-renium
ad os admoverat,
sed id omnino oblitus erat.

"Petitor?" inquit.
"sed primani nunquam -
debes esse
lusor natu minimus
in certamine domestico
plus minus - "

" - centum annis,"
inquit Harrius,
os crustulo saginans.

post miracula pomeridiani temporis
praeter solitum esuriebat.

"Silvius
id mihi dixit."

Ronaldus
ita obstupefactus,
ita commotus
erat

ut sederet modo,
ore hianti
Harrium aspiciens.

"exercitationem
hebdomade proxima incipiam,"
inquit Harrius,
"sed noli
id cuiquam dicere.
Silvius
vult id celare."

Fredericus et Georgius Vislii
nunc in atrium ingressi
Harrium aspexerunt
et adierunt festinantes.

"tibi gratulamur,"
inquit Georgius
voce summissa.

"Silvius id nobis dixit.
nos quoque
pars turmae sumus -
Pulsatores."

"tibi dico
nos
sine dubio
hoc anno
poculum illud, praemium ludi Quidditch,
reportaturos esse,"
inquit Fredericus.

"non vicimus
ex quo Carolus discessit,
sed turma huius anni
erit optima.

tu
debes esse ingeniosus,
Harri.

Silvius
paene saltabat
cum id nobis dixit."

"nunc tamen
nobis abeundum est.

Lee Jordan putat
se novum invenisse transitum occultum
a schola ferentem."

"sponsionem faciam
eum esse transitum
post statuam Gregorii illius Oleaginei situm
quem prima hebdomade
nos ipsi invenimus.

mox te revisemus."

Fredericus et Georgius
vix evanuerant
cum aliquis apparuit
multo ingratior:
Malfoy,
e lateribus
a Crabbe et Goyle comitatus.

"an cenam ultimam sumis,
Potter?

quando hamaxostichum conscendes
ad Muggles rediturus?"

"nunc multo fortior es
humum regressus,
amiculis parvis comitantibus,"
inquit Harrius frigide.

scilicet
nec Crabbe nec Goyle
quicquam parvi
in se habebant,
sed cum ad Mensam Altam
multi adessent magistri,
neuter eorum
aliud facere poterat
quam digitis crepare
atque frontem contrahere.

"tecum
quovis tempore
solus contendere
paratus sum,"
inquit Malfoy.

"hodie noctu,
si vis.

certamen singulare magorum.
baculis modo -
contactu nullo.

quid est?
nonne mentionem prius audivisti
de certamine singulari magorum?"

"scilicet mentionem audivit,"
inquit Ronaldus,
se circumagens.

"sum fautor eius.
quis est tuus?"

Malfoy
Crabbem et Goylem contemplavit,
eos examinans.

"Crabbe," inquit.
"quid dicitis
de media nocte?

vobis in tropaeario
obviam ibimus,
id semper reseratum est."

cum Malfoy discessisset,
Harrius et Ronaldus
alter alterum spectaverunt.

"quid est
magorum certamen?"
inquit Harrius,
"et quid volebas,
dicens
te esse fautorem meum?"

"est fautoris
partem tuam suscipere
si mortuus eris,"
inquit Ronaldus incuriose,
crustulum frigidum
tandem adortus.

vultum Harrii conspicatus,
festinans addidit,
"sed homines
solum in certaminibus veris moriuntur
cum veris magis certantes.

tu et Malfoy
nil maius facere poterunt
quam scintillas
alter in alterum mittere.

neuter vestrum
satis artis magicae scit
ut iniurias veras inferatis.

sponsionem faciam
eum exspectavisse
te recusaturum esse,
si scire vis."

"et quid si
baculo vibrato
nihil accidit?"

"baculo abiecto
nasum eius feri,"
Ronaldus inquit admonens.

"da veniam."
suspexit uterque.
erat Hermione Granger.

"nonne licet cuiquam
hoc loco
tranquille cenare?"
inquit Ronaldus.

Hermione,
eo neglecto,
Harrium allocutus est.

"non poteram facere
quin exaudirem
quid tu et Malfoy diceretis - "

"sponsionem faciam
te potuisse,"
mussavit Ronaldus.

"- et nefas est
vos nocte circum scholam vagari,
cogitate modo puncta
quae Gryffindorensibus amittetis
si capti eritis,
quod est inevitabile.

nil
nisi commoda vestra
spectatis."

"re vera
hoc nihil
tua interest,"
inquit Harrius.

"valeas,"
inquit Ronaldus.

nihilominus,
Harrius putabat
eam
vix optimam diei finem
appellandam esse,
dum multo postea vigil iacebat
audiens
Decanum et Seamum obdormientes
(Neville
nondum ab ala valeturinaria redierat).

tot vespere
Ronaldus
ei praecepta talia dederat:
"si conabitur
exsecrationibus te adoriri,
melius erit
id evitare,
quod non memini
quomodo obstruendae sint."

veri simillimum erat fore
ut a ianitore Filch aut Domina Norre caperentur,
et Harrius sensit
se nimium ausurum esse,
si hodie praeceptum aliud scholae violaret.

vultus autem arrogans Malfonis
e tenebris eminebat -
haec erat occasio
Malfonis comminus vincendi.
non erat omittenda.

"undecima hora et dimidia,"
Ronaldus tandem mussavit.
"eundum est nobis."

induti amictibus cubitoriis,
baculis sublatis,
lente ibant
trans conclave turritum,
de scalis involutis,
in locum communem Gryffindorensium.

cineres pauci
adhuc in foco ardebant,
sellas reclinatorias omnes
in umbras nigras et gibberas
mutantes.

paene ad foramen
imagine celatum
pervenerant
cum vox
locuta est
a sella eis proxima:
"non possum credere
te
hoc facturum esse,
Harri."

lucerna tremula
accensa est.

erat Hermione Granger,
gerens roseum amictum cubitorium
et frontem contractam.

"tu!"
inquit Ronaldus furibundus.
"redi ad lectum!"

"haud multum afuit
quin de re fratri dicerem,"
inquit Hermione acriter.

"Persius - Praefectus est,
hoc prohibeat."

Harrius
non poterat credere
quemquam posse
tam curiosum esse.

"agedum,"
inquit Ronaldo.

trudendo
aperuit imaginem Feminae Obesae
et per foramen ascendit.

Hermione
tam facile cedere
nolebat.

Ronaldum
per foramen imagine celatum
secuta est,
eos
sicut anser iratus
sibilans.

"Nonne Gryffindor
vobis curae est?
num solum vos ipsi
vobis curae sunt?

equidem nolo
Slytherinos
Poculum Domesticum reportare
et puncta omnia mittetis
quae mihi Professor McGonagall dedit
quod
de Carminibus Mutandis sciebam."

"abi."

"esto,
sed vos admonui,
mementote modo
quid dixerim
cras
in hamaxosticho
domum redeuntes,
vos estis ita - "

sed quid essent,
non cognoverunt.

Hermione
versa ad imaginem Feminae Obesae
in interiorem partem reditura
se
adversam picturae inani
invenit.

Femina Obesa
peregrinationem nocturnam faciebat
et Hermione
e Turre Gryffindorensi
exclusa est.


Harrius Potter Reading Group. The Latin text is the translation by Peter Needham, based on the English novel by J.K. Rowling. The Latin text has been segmented by Laura Gibbs to facilitate easy ready for beginning Latin students. Page last updated: April 5, 2007