Caput Nonum. Singulare Certamen Mediae Noctis

[pag. 119- ]

simul ac illi tantum aberant
ut voces
audire non possent,
Malfoy cachinnum sustulit.

"an vultum
hominis illius obesissimi
vidistis?"

ceteri Slytherini
quoque ridebant.

"tace, Malfoy,"
inquit Parvati Patil acriter.

"ooh, num Longifundo faves?"
inquit Pansy Parkinson,
Slytherina
facie dura.

"nunquam crediderim
te amare
infantes parvulos et lacrimosos,
Parvati."

"ecce!" inquit Malfoy,
prosiliens
et aliquid ex herba rapiens.

"est res stulta illa
Longifundo ab avia missa."

Omnimemor
sole fulgebat
ab illo sublatus.

"hud illud redde, Malfoy,"
inquit Harrius voce summissa.

conticuere
omnes rem spectaturi.

Malfoy subrisit maligne.

"nescio
an id alicubi relinquam
ubi Longifundo colligendum sit
- fortasse - in arbore."

"huc illud redde!"
Harrius clamavit,
sed Malfoy
in scoparum manubrium insiluerat
et volare coeperat.

neque mentitus erat,
re vera bene volare poterat -
pendens aequus summis ramis quercus
clamavit,
"huc veni
si vis id capere, Potter!"

Harrius
manubrium scoparum rapuit.

"non ita!"
clamavit Hermione Granger.
"Magistra Hooch
nos vetuit moveri -
nobis omnibus
mala inferes."

Harrius
eam ignoravit.

in auribus
sentiebat pulsum sanguinis.

scoparum manubrium conscendit,
se
humo
impetu forti pedis
extrusit,
sursumque semper sursum
surrexit,
aere per capillos ruente
et vestibus a tergo subito extensis -

et laetitiae impotens sensit
se aliquid invenisse
quod indoctus facere posset -
hoc esse facile,
hoc esse mirum.

frontem scoparum manubrii
paulum sustulit
ut etiam altius iret
et ululatus et anhelitus
puellarum humi relictarum
et clamorem laetum
Ronaldi admirantis
audivit.

repente
cursum manubrii scoparum mutavit
ut in medio aere
Malfoni obviam iret.

Malfoy
stupere videbatur.

"nisi id huc reddideris,"
Harrius clamavit,
"te
de manubrio scoparum excutiam!"

"quid ais?"
inquit Malfoy,
verba eius contemnere conatus,
sed anxietatem vultu praeferens.

Harrius,
nescio quo modo,
sciebat
quid faciendum esset.

procumbens
manu utraque
scoparum manubrium
arte complexus est
quod
ad Malfonem
sicut pilum volavit.

Malfoy
id
aegerrime in ipso tempore vitavit;

Harrius
repente circumactus
scoparum manubrium stabilivit.

in terra
pauci homines plaudebant.

"nec Crabbe nec Goyle
huc ascenderunt
cervicem tuam servaturi, Malfoy,"
clamavit Harrius.

quod Malfoni quoque
succurrisse videbatur.

"itaque id cape
si potes!"
clamavit,
et globo vitreo
alte in aera iacto
celeriter avolavit
ad terram rediturus.

Harrius
globum,
quasi lente se moventem,
surgentem in aera
et tum cadere incipientem
vidit.

procumbens
scoparum manubrium
deorsum direxit -
post secundum
praeceps accelerabat,
cum globo certans -

ventus in auribus sibilabat,
immixtus spectantium clamoribus -
manum porrexit -
pedem unum a terra distantem
eum cepit,
in ipso tempore
ut scoparum manubrii cursum
corrigere posset,
et leniter in herbam collapsus est.

Omnimemorem
tutum in pugno tenens.

"HARRI POTTER!"

animi demissio
celerior erat
quam praecipitatio recens.

Professor McGonagall
ad eos currebat.

Harrius surrexit,
tremescens.

"nunquam -
tot annis
in schola Hogvartensi actis - "

Professor McGonagall
ita stupebat
ut vix loqui posset,
et perspicilla furiose splendebant,
"- quam audax eras -
poteras cervicem frangere - "

"non erat culpa eius, Professor - "

"tace, Dominula Patil - "

"sed Malfoy - "

"satis dixisti, Domine Visli.
Potter, me sequere statim."

Harrius discedens
vultus triumphantes
Malfonis, Crabbis, Goylisque
conspexit,
dum torpens
Professorem McGonagall sequitur
ad castellum progredientem.

pro certo habebat
se expulsum iri.

volebat aliquid dicere
causam sibi orans,
sed nescio quo modo
vox deficiebat.

Professor McGonagall
celeri incedebat gradu
neque eum aspiciebat quidem;
paene ei currendum erat
ut cursum aequaret.

intellexit
se,
re male gesta,
ne suffecisse quidem
ad duas hebdomadas;
se
decem minutis
sarcinulas alligaturum esse;
quid Dursleos
dicturos esse
cum in limine appareret?

gradus priores,
scalas marmoreas
in interiore parte
ascenderunt,
neque semel
Professor McGonagall
eum allocuta est.

ianuas
vi magna arreptas
aperuit
et per transitus contendit
Harrio
miserabiliter a tergo festinante.

fortasse eum
ad Dumbledorem ducebat.

Hagridum meminerat,
cui expulso
licebat manere
officio saltuarii fungenti.

nesciebat
an sibi permissuri esset
fieri Hagridi adiutori.

nauseabundus imaginabatur
Ronaldum et ceteros magos fieri;
se autem
spectare eos
dum campos graviter circumit,
saccum Hagridi ferens.

Professor McGonagall
extra auditorium quoddam constitit.

ianua aperta,
caput intus inseruit.

"obsecro
mihi ignoscas,
Professor Flitvice...
an licet mihi
punctum temporis
Silvium mutuari?"

Harrius haerebat,
nescius
quid esset Silvius;
an esset ferula
qua vapulaturus esset?

sed Silvius evasit homo,
quintanus et robustus,
qui
e classe Professoris Flitvici
egressus est
vultu perturbato.

"vos ambo,
me sequimini,"
inquit Professor McGonagall,
et longius adverso transitu contenderunt,
Silvio Harrium curiose aspiciente.

"huc intrate."

Professor McGonagall
eos in auditorium direxit
in quo nihil erat
nisi Peeves,
qui occupatus erat
in scribendis verbis rudibus
in tabula nigra.

"exi foras, Peeves!"
latravit.
Peeves
cretam
in receptaculum
magno cum clangore
iecit
et elapsus est
exsecrationes edens.

eo egresso
Professor McGonagall
magno cum fragore
ianuam clausit
et se ad pueros duos vertit.

"Potter,
hic est Oliver Silvius...
Silvi - tibi Petitorem inveni."

Silvius,
dubitatione omissa,
iam gaudium prae se ferebat.

"an serio dicis, Professor?"

"ita vero,"
inquit Professor McGonagall
voce firma.

"ingenio valet puer.
nunquam eius similem vidi.

an prius
in scoparum manubrio fuisti, Potter?"

Harrius abnuit
nihil locutus.

omnino nesciebat
quid fieret,
sed non videbatur expelli,
et aliquid sensus
in crura redibat.

"rem illam
manu cepit
quinquaginta pedes
in praeceps lapsus,"
Professor McGonagall Silvio dixit.

"sese
ne rasit quidem.

Carolus Vislius
non id facere potuit."

Silvius
nunc vultum habebat eius
cui vota
omnia simul
rata fuissent.

"an umquam
ludum Quidditch vidisti, Potter?"
rogavit animo concitato.

"Silvius
turmae Gryffindorensi praeest,"
explicuit Professor McGonagall.

"formam quoque idoneam Petitoris
habet,"
inquit Silvius,
Harrium nunc circumiens
et oculis deficis intuens.

"levis est et celer -
debebimus curare
ut bonum habeat
scoparum manubrium, Professor
- Nimbum MM aut Purgatorem VII,
ut mihi videtur."

"loquar cum Profssore Dumbledore
si forte lex illa primanorum
flecti possit.

pro deum fidem!
turma meliore
nobis opus est
quam proximo anno.

in ultimo certamine
a Slytherinis contriti sumus.

multas hebdomadas
oculos
rectos in vultum Severi Snapis
conicere non poteram . . ."

Professor McGonagall
oculis severis
Harrium
supra perspicilla contemplata est.

"velim audire
te strenue exerceri,
aut potest fieri
ut sententiam
de poena
de te sumenda
mutem."

tum subito subrisit.

"pater tuus
animo elatus fuisset,"
inquit.

"erat ipse
lusor optimus
ludi Quidditch."


Harrius Potter Reading Group. The Latin text is the translation by Peter Needham, based on the English novel by J.K. Rowling. The Latin text has been segmented by Laura Gibbs to facilitate easy ready for beginning Latin students. Page last updated: March 28, 2007