Caput Nonum. Singulare Certamen Mediae Noctis

[pag. 116- ]

Harrius
nunquam crediderat
se
puero obviam iturum esse
quem magis odisset
quam Dudleum,
sed id erat
priusquam Draconem Malfonem noverat.

nihilominus,
primani Gryffindorensium
solum Potionibus
cum Slytherinis studebant
ut non saepe tolerandus esset Malfoy.

saltem,
non saepe tolerandus erat
priusquam libellum
in loco communali Gryffindorensium
infixum viderunt;

quo viso
omnes ingemuerunt.

nam die Iovis
artem volandi
discere incepturi erant -
et Gryffindorenses et Slytherini
futuri erant condiscipuli.

"sic fere fit,"
inquit Harrius
animo demisso.

"id est
quod semper volui.
me
ridiculum facere
in scoparum manubrio
coram Malfone."

nihil cupidius exspectaverat
quam artem volandi discere.

"non pro certo habes
te ridiculum factum iri,"
Ronaldus
non sine ratione
inquit.

"scio
Malfonem semper iactare
se peritissimum esse
ludi Quidditch,
sed sponsionem faciam
eam esse
iactationem modo verborum."

certe Malfoy
multum de volando loquebatur.

voce magna
querebatur
quod primani
nunquam in turmas domesticas admittebantur
et fabulas longas et iactantes narrabat
quarum in fine
ipse semper videbatur
aegerrime effugere
a Mugglibus
helicopteris usis.

neque solus erat Malfoy:
e sermone Seami Finnigan
crederes
eum
partem maximam pueritiae egisse
circum rus
in scoparum manubrio
celerrime volitantem.

etiam Ronaldus,
si quis audire volebat,
narrabat quomodo
vectus in vetere scoparum manubrio Caroli
cum anemoplano
paene conflixisset.

omnes
a familis magicis orti
sine fine
de ludo Quidditch loquebantur.

Ronaldus
iam vehementer
cum Decano Thomas,
qui eodem dormitorio utebatur,
de ludo follis pedumque
rixatus erat.

Ronaldus non intellegebat
quo modo ludus
homines stimularet
in quo
folle modo uno uterentur
nec cuiquam volare liceret.

Harrius
Ronaldum oppresserat
fodicantem picturam Decani
quae
catervam Viculi Occidentalis ostendebat,
conantem
lusoribus persuadere
ut se moverent.

Neville
tota vita
nunquam in scoparum manubrio sederat
quod avia
nunquam ei permiserat
ad manubrium appropinquare.

privatim,
Harrius sensit
eam
non sine causa
hoc fecisse,
quod Neville
iniurias
mirum quam multas
patiebatur
etiamsi pedem utrumque
in terra habebat.

Hermione Granger
vix minus anxia de volatu erat
quam Neville.

hic enim
non erat e libro ediscendus -
quamquam id temptaverat.

hora ientaculi
die Iovis
omnes fatigabat
praeceptis volandi recitandis
quae invenerat
in libro bibliothecae
nomine
Ludus Quidditch per Saecula.

Neville
ab ore loquentis pendebat,
auxilium quodlibet quaerens
quo usus postea
in scoparum manubrio haereret,
sed ceteri omnes
maxime gaudebant
cum sermo Hermionis
adventu cursus publici
interruptus est.

Harrius
ne unam quidem epistulam habuerat
post litterulas
ex Hagrido acceptas,
quod Malfoy - nec mirum -
celeriter animadverterat.

Bubo Malfonis
semper ad eum
fasciculos bellariolorum
domo afferebat
quos
oculos pascens
in mensa Slytherinorum
aperiebat.

strix horrearia
ad Nevillem
fasciculum parvum
ab avia missum
attulit.

quem
cum excitatus aperuisset,
globum vitreum
eis demonstravit
instar magnae pilae
e marmore factae,
qui
plenus fumi albi
videbatur.

"est Omnimemor!"
explicuit.

"avia scit
me res oblivisci -
Omnimemor te admonet
si quid oblitus es.

aspicite,
arte tenendus est
sic
et si rubescit oh..."
vultum demisit
quod
Omnimemor subito
coccino fulserat colore,
"... tu aliquid obitus es..."

Neville
meminisse conabatur
quid oblitus esset
cum Draco Malfoy,
qui mensam Gruffindorensem praeteribat,
Omnimemorem
e manu eripuit.

Harrius et Ronaldus
saltu surrexerunt.

spem nonnullam habebant
causam inveniendi
cur cum Malfone pugnarent,
sed Profesor McGonagall,
quae
tumultum
celerius magistris omnibus scholae
praevenire poterat,
aderat statim.

"quid est?"

"Malfoy
Omnimemorem meum habet,
Professor."

frontem contrahens,
Malfoy celeriter
Omnimemorem
iterum in mensam demisit.

"modo eum inspiciebam,"
inquit,
et lente discessit
Crabbe et Goyle pone sequentibus.

tertia hora et dimidia post meridiem
illius diei,
Harrius et Ronaldus
cum ceteris Gryffindorensibus
gradus priores
in campos descenderunt
festinantes
ut volatum discere inciperent.

caelum erat serenum et ventosum
et herba undabat
sub pedibus
contendentium
per prata declivia
ad pratum
situm in parte camporum
aversa a Silva Interdicta,
cuius arbore longinquae
obscure agitabantur.

Slytherini iam aderant,
et quoque viginti scoparum manubria
quae recte ordinata
humi iacebant.

Harrius
Fredericum et Georgium Vislios
de manubriis scoparum scholasticis querentes
audiverat:
alia
coepisse vibrare
si altius volares,
alia
semper cursum paulum ad sinistram flectere.

praeceptrix, Magistra Hooch,
advenit,
capillos habebat breves et canos
oculosque flavos
sicut accipiter.

"quid igitur
vos omnes exspectatis?"
latravit.

"suo adstet quisque
scoparum manubrio.
agitedum,
festinate."

Harrius
in manubrium scoparum despexit,
quod vetus erat
cum virgis nonnullis temere prominentibus.

"extendite dextram
supra scoparum manubrium,"
clamavit Magistra Hooch
a fronte,
"et dicite:
surge!"

"SURGE!"
clamaverunt omnes.

manubrium scoparum Harrii
in manum statim saluit,
sed pauca ceterorum
imperata
fecerunt.

id Hermionis Granger
humi modo revolutum erat
neque id Nevillis
omnino se moverat.

Harrius nesciebat
an manubria scoparum,
sicut equi,
timorem hominum sentire possent;

vox Nevillis
ita tremebat
ut satis liqueret
eum velle
pedes in terra retinere.

deinde Magistra Hooch
eis demonstravit
quomodo
manubria scoparum conscendere
deberent
ita ut
non ab extrema parte delaberentur,
et huc illuc per ordines ibat
movens manus eorum
ut melius
manubria scoparum tenerent.

Harrius et Ronaldus
gaudebant
cum dixit Malfoni
eum
multos iam annos
ratione prava uti.

"cum sibilo signum dedero,
vos humo extrudite
impetu pedis,"
inquit Magistra Hooch.

"manubria scoparum stabilite,
pedes paucos surgite,
deinde recta descendite
paulum in frontem inclinando.
sibilo audito - tres - duo - "

sed Neville,
anxius et tremulus
et veritus
ne humi relinqueretur,
se impetu pedis extrusit
priusquam fistula sibila
labra Magistrae Hooch tetigit.

"redi, puer!"
clamavit,
sed Neville recta surgebat
sicut cortex
e lagoena expulsa
- duodecim pedes - viginti pedes.

Harrius
vultum eius
trepidum et pallentem
vidit
despicientem humum recidentem,
eum vidit
anhelantem,
de scoparum manubrio
in obliquum labentem
et -

WHAM -
vastus sonitus auditus est
et crepitus iniucundus
et Neville iacebat,
pronus,
in herba collapsus.

scoparum manubrium eius
semper altius surgebat
et segniter
ad Silvam Interdictam
et e conspectu labebatur.

Magistra Hooch
Nevilli incumbens
vultum
non minus pallidum quam ille
habebat.

"carpus est fractus,"
Harrius
eam audivit mussantem.

"agedum puer -
bene habet,
surgendum est tibi."

versa est
ad ceteros discipulos.

"nemo vestrum
debet moveri
me
hunc puerum
ad alam valetudinariam ducente!

si manubria illa scoparum
loco moveritis,
e schola Hogvartensi expellemini
priusquam "Quidditch" dicere potestis.
agedum, carissime."

Neville, vultu madente,
carpum amplexus,
abiit claudicans
cum Magistra Hooch,
quae
eum bracchio sustentabat.


Harrius Potter Reading Group. The Latin text is the translation by Peter Needham, based on the English novel by J.K. Rowling. The Latin text has been segmented by Laura Gibbs to facilitate easy ready for beginning Latin students. Page last updated: February 22, 2007