Caput Octavum. Magister Potionum.

[pag. 109- ]

Harrio
magno erat solamini
cognoscere
se non longe a ceteris
relictum esse.

multi
a familiis Mugglium
orti, sicut ipse,
omnino nesciverant
se magas magosque esse.

tantum erat discendum
ut ne homines quidem
similes Ronaldi
ab initio
multo superiores essent.

dies Veneris
erat magni momenti
Harrio et Ronaldo.

tandem ad Atrium Magnum descenderunt
ut ientaculum sumerent
nec semel deerraverunt.

"quid hodie habemus?"
Harrius Ronaldum rogavit,
saccharum
in farinam avenaceam fundens.

"Potiones duplices cum Slytherinis,"
inquit Ronaldus.

"Snape
Slytherinis praesidet.

dicunt
eum
illis semper favere -
poterimus videre
num vera dicant."

"utinam McGonagall
nobis faveat,"
inquit Harrius.

Professor McGonagall
Gryffindorensibus praesidebat,
quod pridie
non eam prohibuerat
permulta pensa eis imponere.

tum ipsum
epistulae redditae sunt;
quod iam usitatum erat Harrio,
sed primo die mane
eum aliquid perturbaverat,
cum subito hora ientaculi
circa centum striges
in Atrium Magnum influxerunt
mensas circumvolantes
dominos quaerentes
epistulasque et fasciculos
in gremia eorum demittentes.

Hedvig
nihil adhuc Harrio reddiderat.

interdum involabat
ut aurem eius arroderet
et frustum panis tosti sumeret
priusquam cubitum in strigarium iit
cum ceteris strigibus scholasticis.

mane huius diei, tamen,
inter liquamen malosinense et vas sacchari
devolavit
et litterulas in patellam Harri demisit
quas ille
statim scindendo aperuit.

Hagrid salutem dicit Harrio
(sriptum est litteris valde incomptis).

scio
te die Veneris post meridiem
otiosum esse.

itaque rogo
ut apud me
circa tertia hora
theanam potionem sumas,

velim audire
quid hebdomade prima feceris.

remitte Hedvigam
cum responso.
vale.

fortunate evenit
ut Harrius exspectaret
se cum Hagrido
theanam potionem sumpturum esse
quod, ut accidit,
adhuc nihil peius
quam horam Potionum passus erat.

in primis dapibus termini,
Harrio succurrerat
Professorem Snapem
se non amare.

ad finem primae horae Potioneum
sciebat
se erravisse.

nam Snape
non eum non amabat -
eum oderat.

Potiones
deorsum in uno carcerum discebant.

hic maius erat frigus
quam sursum in castello ipso
et satis horribilis fuisset locus
etsi caruisset animalibus muria conditis
ubique circum muros
in vasibus vitreis pendentibus.

Snape, sicut Flitvicus,
ineunte classe
nomina in album referebat
et, sicut Flitvicus,
constitit
ubi ad nomen Harrii pervenit.

"ita vero,"
inquit voce summissa,
"Harrius Potter!
advena noster - celeberrimus."

Draco Malfoy
et amici Crabbe et Goyle
cacchinaverunt
manibus celati.

Snape
nomina cetera in album rettulit
et classem suspexit.

oculi eius erant nigri
sicut Hagridi,
nec tamen eandem habebant humanitatem.

nam frigidi erant et inanes
ut de cuniculis tenebricosis putares.

"hic adestis
ut scientiam subtilem
et artem exquisitam potionum faciendarum
discatis,"
coepit.

voce
vix maiore quam susurra
loquebatur.

sed verba omnia excipiebant -
sicut Professor McGonagall,
Snape ita ingenio valebat
ut facile posset
discipulorum silentium servare.

"cum plerumque abhorreamus
a stulta ista vibratione baculorum,
multi vestrum vix credent
hanc esse partem artis magicae,
equidem haud spero
vos re vera intellecturos esse
quam pulcher sit
lebes lente fervens
et fumos tremulos exhalans
aut quam delicati et potentes
sint liquores illi
qui serpant per venas hominum,
fascinantes animum,
sensus illicientes . . .

vos docere possum
quomodo fama
in ampullas infundatur,
quomodo gloria coquatur,
quomodo mors etiam condatur -
nisi vos
tales estis caudices
quales mihi plerumque docendi sunt."

plus silentii
hanc oratiunculam secutum est.

Harrius et Ronaldus
oculos
alter in alterius vultum coniciebant
superciliis sublatis.

Hermione Granger
in extrema sella sedebat
et videbatur
magnam habere cupiditatem
continuo demonstrandi
se non esse caudicem.

"Potter!" inquit Snape subito.
"quid habeam
si radicem asphodeli
in pulverem contritam
infusioni absinthi addam?"

radicem cuius rei
in pulverem contritam
infusioni cuius rei?"
Harrius oculos
in Ronaldum coniciebat
qui
non minus quam ipse
videbatur stupere;

manus Hermionis
festinans
in aera sublata erat.

"nescio, domine,"
inquit Harrius.

Snape labra contorsit
contemnens.

"eheu -
sunt igitur alia
praeter fama."

simulabat
se non videre
manum Hermionis.

"rem aliam
experiamur.

Potter,
si te
lapidem bezoardicum
mihi invenire iubeam,
quo loco eum quaeras?"

Hermione,
si altius manum porrexisset,
sellam reliquisset,
sed Harrius omnino nesciebat
quid esset lapis bezoardicus.

oculos
a Malfone, Crabbe, Goyle,
qui risu quatiebantur,
avertere conatus est.

"nescio, domine."

"an putabas
te
librum non aperturum esse
priusquam huc advenires, Potter?"

Harrius
in oculos illos frigidos
se recta intueri coegit.

scilicet libros suos
apud Dursleos perspexerat,
sed Snape videbatur exspectare
eum omnia recordaturum esse
quae in Mille Magicae Herbae et Fungi
scripta essent.

Snape
manum trementem Hermionis
adhuc ignorabat.

"quid interest, Potter,
inter napellum et lycoctonum?"

quo audito,
surrexit Hermione,
manu ad tectum carceris porrecta.

"nescio," inquit Harrius
voce summissa.

"puto tamen
Hermionem id scire,
cur non eam rogas?"

nonnulli riserunt;
Harrius
oculos Seami
in se convertit
et Seamus nictavit.

Snape, tamen, stomachabatur.

"conside,"
iratus Hermionem iussit.

"ut certior fias, Potter,
asphodelus et absinthium
soporem tam potentem faciunt
ut appellatur
Haustus Mortis Viventis.

lapis bezoardicus
stomacho capri ablatus
venena plurima arcebit.

quod attinet
ad napellum et lycoctonum,
sunt herba eadem
quae quoque appellatur aconitum.

quid?
cur non omnes id describitis?"

subito
magno cum strepituo
quaerebantur pennae et membrana.

cui sono obstrepens,
Snape inquit,
"et ob impudentiam tuam, Potter,
punctum Gryffindorensibus auferetur."


Harrius Potter Reading Group. The Latin text is the translation by Peter Needham, based on the English novel by J.K. Rowling. The Latin text has been segmented by Laura Gibbs to facilitate easy ready for beginning Latin students. Page last updated: November 2, 2006