Caput Octavum. Magister Potionum.

[pag. 106-]

"aspice illuc."

"quo?"

"iuxta puerum procerum
crine rutilo."

"an perspicilla gerit?"

"faciemne vidisti?"

"cicatricemne vidisti?"

postridie
simul ac Harrius a dormitorio discessit
susurri eum secuti sunt.

ei qui extra auditoria in ordine stabant
in digitis pedum erecti sunt
ut eum aspicerent,
aut pedes rettulerunt festinantes
ut eum rursus oculis defixi
in transitoriis praeterirent.

quorum Harrium pigebat
quod animum intendere conabatur
ad classes inveniendas.

in schola Hogvartensi
erant scalae centum quadraginta duae:
partim latae et magnificae;
partim angustae et instabiles;
aliae quae die Veneris alio ferebant;
aliae quae in medio
gradum evanescentem habebant
ut necesse erat meminisse
eum tibi transiliendum esse.

ianuae quoque erant
quae aperiri nolebant
nisi comiter rogatae,
aut in loco maxime idoneo titillatae,
et ianuae
quae re vera non erant ianuae,
sed muri solidi
simultanes se esse ianuas.

difficillimum quoque erat meminisse
ubi aliquid esset,
quod omnia continuo
locum mutare videbantur.

homines in imaginibus depicti
alii semper alios visitabant
et Harrius non dubitabat
quin tegumenta ferrea corporum
se movere possent.

nec simulacra
magno erant auxilio.

semper horrore afficiebaris
cum simulacrum
repente per ianuam lapsum est
quam aperire conabaris.

Nick Paene Capite Carens
semper volebat demonstrare
quo Gryffindorensibus novis eundum esset,
sed Peeves idolon illud clamosum
idem valebat
ac binae ianuae obseratae et scalae dolosae singulae
si ei occurreras
tardus ad scholam iens.

receptacula abiectaculorum chartaceorum
in caput demittebat,
tapetia pedibus subtrahebat,
frustra cretae in te iaciebat,
denique cum clam tibi appropinquavisset, invisibilis,
naso arrepto
voce stridula exclamabat, "HABEO NAREM!"

etiam peior quam Peeves,
si quid peius esse poterat,
erat ianitor, Argus Filch.

iam primo die mane
Harrius et Ronaldus eum offenderunt.

Filch eos invenit
ianuam perfringere conantes
quae, ut infeliciter accidit,
ad transitum illum vetitum tertii tabulati ferebat.

nolebat eis credere
dicentibus se erravisse;
affirmabat autem
se scire
eos consulto in eum infringere conari
atque minabatur
se eos in carcerem inclusurum esse
cum liberati sunt a Professore Quirrell,
qui praeteribat.

ianitori Filch erat feles
nomine Domina Norris,
animal macrum
colore pulverulento
oculisque protrusis et lucentibus
haud aliter ac dominus habebat.

transitus sola circumibat.

si quis coram illa
praeceptum violaverat,
si delictum vel minimum admiserat,
festinabat ad ianitorem arcessendum,
qui duobus post secundis apparebat anhelans.

nemo
transitus occultos scholae melius noverat
quam Filch (nisi fortasse gemini Vislii)
et omnibus locis
tam repente prosilire poterat
quam quodvis simulacrum.

discipuli omnes eum oderant
et multi eorum
nil magis volebant
quam Dominam Norrem vehementer calce ferire.

et cum tandem auditoria inventa essent,
restabant studia ipsa.

ars magica, ut Harrius mox intellexit,
multo plus postulabat
quam baculum vibrare
atque dicere verba pauca et mira.

media nocte die Mercurii
semper eis
caelum nocturnum
per telescopia observandum erat
et discenda erant
nomina stellarum variarum et motus planetarum.

ter in hebdomade
ad viridaria post castellum sita
exierunt
ut Herbologiae studerent
cum maga pinguiore et parva
appellata Professore Caulicula,
ubi omnes herbas et fungos novos
curare didicerunt
et cognoverunt
quos usus haberent.

ex omnibus studiis
eos maxime taedebat
Historiae Artis Magicae,
quae sola a simulacro docta est.

Professor Binns iam antiquissimus fuerat
cum ante focum conclavis magistrorum obdormivit
et postridie mane docturus surrexit,
corpus suum relinquens.

Binns sine intervallo mussabat
dum nomina et rerum gestarum ordinem
neglegenter scribebant
et Emericum illum Improbum
cum Urico illo Ridiculo confundebant.

Professor Flitvicus, doctor Carminum Magicorum,
erat magus minimae staturae
qui in acervo librorum stare debebat
ut supra pulpitum prospiceret.

ineunte prima classe,
ubi nomina discipulorum in album referens
ad Harrium pervenit,
tantam habebat animi commotionem
ut stridore edito e conspectu lapsus sit.

dissimilis eis erat Professor McGonagall.

haudquaquam erraverat Harrius
ratus
eam esse magistram non lacessendam.

severa et docta,
verba gravia apud eos fecit
simulac in prima classe eius consederunt.

"Vix ulla pars artis magicae
quam in schola Hogvartensi discetis
est Transfiguratione difficilior et magis periculosa,"
inquit.

"si quis in classe mea
perturbationem fecerit,
discedet neque redibit.

admoniti estis."

tum pulpito in suem mutato,
rursus suem in pulpitum mutavit.

quod mentes omnium ita permovit
ut sperarent
statim se ipsos rem temptaturos esse,
sed mox senserunt
sibi diu exspectandum fore
priusquam supellectilem in animalia mutarent.

cum multa et difficilia enotavissent,
suam quisque accepit assulam flammiferam
quam in acum mutare conabatur.

ad finam classis,
sola Hermione Granger
vel minime assulam suam flammiferam mutaverat;
Professor McGonagall classi demonstravit
quomodo illa omnis argentea et acuta facta esset
et Hermioni subrisit,
quod perraro accidit.

classis Professoris Quirrel,
Defensio Contra Artes Obscuras,
ab omnibus praecipue exspectata
subridiculosa evenit.

auditorium alium obolebat,
quo omnes dicebant eum uti
ut monstrum sanguisugum arceret
cui in Romania obviam iisset
et quam timeret
ne aliquando regressus se opprimeret.

mitra, ut eis narravit,
ei a principe Africano data erat
gratias agente
ob zombium molestum remotum,
sed nesciebant
an huic fabulae crederent.

primum enim
cum Seamus Finnigan studiose rogavisset
ut audiret
quomodo Quirrel zombium arcuisset,
ille erubuit
et de tempestate dicere coepit;
deinde animadverterunt
odorem insolitum circa mitram versari,
et gemini Vislii affirmabant
eam quoque alio confertam esse,
ut Quirrell defenderetur
quocunque iret.


Harrius Potter Reading Group. The Latin text is the translation by Peter Needham, based on the English novel by J.K. Rowling. The Latin text has been segmented by Laura Gibbs to facilitate easy ready for beginning Latin students. Page last updated: November 2, 2006