Acts. Barnabas et Paulus.
14:7. et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat
claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat
14:8. hic audivit Paulum loquentem qui intuitus
eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret
14:9. dixit magna voce surge
super pedes tuos rectus et exilivit et
ambulabat
14:10. turbae autem cum vidissent quod fecerat
Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes
dii similes facti hominibus descenderunt
ad nos
14:11. et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium
quoniam ipse erat dux verbi
14:12. sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem
tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat
sacrificare
14:13. quod ubi audierunt apostoli Barnabas et
Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas
clamantes
14:14. et dicentes viri quid haec facitis
et nos mortales sumus similes vobis homines
adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui
fecit caelum et terram et mare et omnia quae in
eis sunt
14:15. qui in praeteritis generationibus dimisit
omnes gentes ingredi in vias suas
14:16. et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit
benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia
corda vestra
14:17. et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne
sibi immolarent
