Acts. Barnabas et Paulus.

et quidam vir
in Lystris
infirmus pedibus
sedebat
claudus
ex utero matris suae
qui numquam ambulaverat

hic audivit
Paulum loquentem
qui intuitus eum
et videns
quia haberet fidem
ut salvus fiere
dixit magna voce

surge
super pedes tuos
rectus

et exilivit
et ambulabat

turbae autem
cum vidissent
quod fecerat Paulus
levaverunt vocem suam
lycaonice dicentes

dii similes
facti hominibus
descenderunt ad nos

et vocabant
Barnaban Iovem
Paulum vero Mercurium
quoniam ipse erat
dux verbi

sacerdos quoque Iovis
qui erat ante civitatem
tauros et coronas
ante ianuas adferens
cum populis
volebat sacrificare

quod ubi audierunt
apostoli Barnabas et Paulus
conscissis tunicis suis
exilierunt in turbas
clamantes
et dicentes

viri
quid haec facitis
et nos
mortales sumus
similes vobis

homines
adnuntiantes vobis
ab his vanis
converti
ad Deum vivum

qui fecit
caelum et terram et mare
et omnia quae in eis sunt

qui in praeteritis generationibus
dimisit omnes gentes
ingredi in vias suas

et quidem
non sine testimonio
semet ipsum reliquit
benefaciens de caelo
dans pluvias
et tempora fructifera
implens cibo et laetitia
corda vestra

et haec dicentes
vix sedaverunt turbas
ne sibi immolarent