Luke. Samaritanus.
10:25. et ecce quidam legis peritus surrexit temptans
illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam
possidebo
10:26. at ille dixit ad eum in
lege quid scriptum est quomodo legis
10:27. ille respondens dixit diliges
Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus
tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut
te ipsum
10:28. dixitque illi recte
respondisti hoc fac
et vives
10:29. ille autem volens iustificare se ipsum dixit
ad Iesum et quis est meus
proximus
10:30. suscipiens autem Iesus dixit
homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto
10:31. accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit
10:32. similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit
10:33. Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est
10:34. et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit
10:35. et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi
10:36.quis horum trium videtur
tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones
10:37. at ille dixit qui fecit
misericordiam in illum et ait illi Iesus
vade et tu fac
similiter
