Luke. Samaritanus.

et ecce quidam
legis peritus
surrexit
temptans illum
et dicens

magister
quid faciendo
vitam aeternam possidebo

at ille dixit
ad eum

in lege
quid scriptum est
quomodo legis

ille respondens dixit

diliges Dominum Deum tuum
ex toto corde tuo
et ex tota anima tua
et ex omnibus viribus tuis
et ex omni mente tua

et proximum tuum
sicut te ipsum

dixitque illi

recte respondisti

hoc fac
et vives

ille autem
volens iustificare se ipsum
dixit ad Iesum

et quis est
meus proximus

suscipiens autem
Iesus dixit

~ ~ ~

homo quidam descendebat
ab Hierusalem in Hiericho

et incidit in latrones
qui etiam despoliaverunt eum
et plagis inpositis
abierunt
semivivo relicto

accidit autem
ut sacerdos quidam descenderet
eadem via
et viso illo
praeterivit

similiter et Levita
cum esset secus locum
et videret eum
pertransiit

Samaritanus autem quidam
iter faciens
venit
secus eum
et videns eum
misericordia
motus est

et adpropians
alligavit vulnera eius
infundens oleum et vinum
et inponens illum
in iumentum suum
duxit in stabulum
et curam eius egit

et altera die
protulit duos denarios
et dedit stabulario
et ait

curam illius habe
et quodcumque supererogaveris
ego
cum rediero
reddam tibi

~ ~ ~

quis horum trium
videtur tibi
proximus fuisse
illi
qui incidit in latrones

at ille dixit

qui fecit misericordiam
in illum

et ait illi
Iesus

vade
et tu fac similiter