Daniel. Daniel et Draco.

Note: This is from an "apocryphal" chapter of Daniel, which is included in the Latin Vulgate, but which is frequently omitted from Protestant Bibles.

14:22 et erat draco magnus in loco illo et colebant eum Babylonii
14:23 et dixit rex Danieli ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens adora ergo eum
14:24 dixitque Daniel Dominum Deum meum adoro quia ipse est Deus vivens iste autem non est Deus vivens
14:25 tu autem rex da mihi potestatem et interficiam draconem absque gladio et fuste et ait rex do tibi
14:26 tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxit pariter fecitque massas et dedit in os draconis et diruptus est draco et dixit ecce quem colebatis
14:27 quod cum audissent Babylonii indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt Iudaeus factus est rex Bel destruxit draconem interfecit et sacerdotes occidit
14:28 et dixerunt cum venissent ad regem trade nobis Danielem alioquin interficiemus te et domum tuam
14:29 vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et necessitate compulsus tradidit eis Danielem
14:30 qui miserunt eum in lacum leonum et erat ibi diebus sex
14:31 porro in lacu erant leones septem et dabantur eis duo corpora quotidie et duae oves et tunc non data sunt eis ut devorarent Danielem
14:32 erat autem Habacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum ut ferret messoribus
14:33 dixitque Angelus Domini ad Habacuc fer prandium quod habes in Babylonem Danieli qui est in lacu leonum
14:34 et dixit Habacuc Domine Babylonem non vidi et lacum nescio
14:35 et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui
14:36 et clamavit Habacuc dicens Daniel serve Dei tolle prandium quod misit tibi Deus
14:37 et ait Daniel recordatus es mei Deus et non dereliquisti diligentes te
14:38 surgensque Daniel comedit porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo
14:39 venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem et venit ad lacum et introspexit et ecce Daniel sedens in medio leonum
14:40 et exclamavit voce magna rex dicens magnus es Domine Deus Danielis et extraxit eum de lacu leonum
14:41 porro illos qui perditionis eius causa fuerant intromisit in lacum et devorati sunt in momento coram eo