Daniel. Daniel et Draco.

et erat draco magnus
in loco illo
et colebant eum
Babylonii

et dixit rex
Danieli

ecce nunc
non potes dicere
quia iste non sit
Deus vivens

adora ergo eum

dixitque Daniel

Dominum Deum meum
adoro
quia ipse est
Deus vivens

iste autem
non est Deus vivens

tu autem rex
da mihi potestatem
et interficiam draconem
absque gladio et fuste

et ait rex

do tibi

tulit ergo Daniel
picem et adipem et pilos
et coxit pariter
fecitque massas
et dedit
in os draconis
et diruptus est
draco

et dixit

ecce
quem colebatis

quod cum audissent
Babylonii
indignati sunt vehementer
et congregati
adversum regem
dixerunt

Iudaeus
factus est rex

Bel destruxit
draconem interfecit
et sacerdotes occidit

et dixerunt
cum venissent
ad regem

trade nobis Danielem
alioquin interficiemus te
et domum tuam

vidit ergo rex
quod irruerent in eum
vehementer
et necessitate compulsus
tradidit eis Danielem

qui miserunt eum
in lacum leonum
et erat ibi diebus sex

porro in lacu
erant leones septem

et dabantur eis
duo corpora quotidie
et duae oves

et tunc
non data sunt eis
ut devorarent Danielem

erat autem Habacuc
propheta in Iudaea

et ipse coxerat
pulmentum
et intriverat panes
in alveolo
et ibat in campum
ut ferret messoribus

dixitque Angelus Domini
ad Habacuc

fer prandium
quod habes
in Babylonem
Danieli
qui est in lacu leonum

et dixit Habacuc

Domine
Babylonem non vidi
et lacum nescio

et apprehendit eum
Angelus Domini
in vertice eius
et portavit eum
capillo capitis sui
posuitque eum
in Babylone
supra lacum
in impetu spiritus sui

et clamavit Habacuc
dicens

Daniel serve Dei
tolle prandium
quod misit tibi Deus

et ait Daniel

recordatus es mei
Deus
et non dereliquisti
diligentes te

surgensque
Daniel comedit

porro Angelus Domini
restituit Habacuc
confestim
in loco suo

venit ergo rex
die septimo
ut lugeret Danielem
et venit ad lacum
et introspexit

et ecce Daniel
sedens
in medio leonum

et exclamavit
voce magna
rex
dicens

magnus es
Domine Deus Danielis

et extraxit eum
de lacu leonum

porro illos
qui perditionis eius causa
fuerant
intromisit in lacum
et devorati sunt
in momento
coram eo