Jonah. Iona et Piscis.
1:1. et factum est verbum Domini ad Ionam filium
Amathi dicens
1:2. surge vade
in Nineven civitatem grandem et praedica in ea
quia ascendit malitia eius coram me
1:3. et surrexit Iona ut fugeret
in Tharsis a facie Domini et descendit Ioppen et
invenit navem euntem in Tharsis et dedit
naulum eius et descendit in eam ut iret
cum eis in Tharsis a facie Domini
1:4. Dominus autem misit ventum magnum in mari
et facta est tempestas magna in mari et navis periclitabatur
conteri
1:5. et timuerunt nautae et clamaverunt
viri ad deum suum et miserunt vasa quae erant
in navi in mare ut adleviaretur ab eis et Iona
descendit ad interiora navis et dormiebat
sopore gravi
1:6. et accessit ad eum gubernator et dixit
ei quid tu sopore deprimeris
surge invoca
Deum tuum si forte recogitet Deus de nobis et non
pereamus
1:7. et dixit vir ad collegam suum venite
et mittamus sortes et sciamus
quare hoc malum sit nobis et miserunt
sortes et cecidit sors super Ionam
1:8. et dixerunt ad eum indica
nobis cuius causa malum istud sit nobis
quod est opus tuum
quae terra tua et quo vel
ex quo populo es tu
1:9. et dixit ad eos Hebraeus
ego sum et Dominum Deum caeli ego timeo
qui fecit mare et aridam
1:10. et timuerunt viri timore magno et dixerunt
ad eum quid hoc fecisti
cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret
quia indicaverat eis
1:11. et dixerunt ad eum quid
faciemus tibi et cessabit
mare a nobis quia mare ibat et intumescebat
1:12. et dixit ad eos tollite
me et mittite in mare et cessabit
mare a vobis scio
enim ego quoniam propter me tempestas grandis haec super vos
1:13. et remigabant viri ut reverterentur
ad aridam et non valebant quia mare ibat
et intumescebat super eos
1:14. et clamaverunt ad Dominum et dixerunt
quaesumus Domine ne pereamus
in anima viri istius et ne des
super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti
fecisti
1:15. et tulerunt Ionam et miserunt
in mare et stetit mare a fervore suo
1:16. et timuerunt viri timore magno Dominum et
immolaverunt hostias Domino et voverunt
vota
2:1. et praeparavit Dominus piscem grandem ut degluttiret
Ionam et erat Iona in ventre piscis tribus diebus
et tribus noctibus
2:2. et oravit Iona ad Dominum Deum suum de utero
piscis
[2.3-2.10 oratio Ionae]
2:11. et dixit Dominus pisci et evomuit
Ionam in aridam