Jonah. Iona et Piscis.

et factum est
verbum Domini
ad Ionam
filium Amathi
dicens

surge
vade in Nineven
civitatem grandem
et praedica in ea
quia ascendit malitia eius
coram me

et surrexit Iona
ut fugeret in Tharsis
a facie Domini
et descendit Ioppen
et invenit navem
euntem in Tharsis
et dedit naulum eius
et descendit in eam
ut iret cum eis
in Tharsis
a facie Domini

Dominus autem misit
ventum magnum
in mari
et facta est
tempestas magna
in mari
et navis periclitabatur conteri

et timuerunt nautae
et clamaverunt viri
ad deum suum

et miserunt vasa
quae erant in navi
in mare
ut adleviaretur
ab eis

et Iona descendit
ad interiora navis
et dormiebat
sopore gravi

et accessit ad eum
gubernator
et dixit ei

quid tu sopore deprimeris

surge
invoca Deum tuum
si forte recogitet Deus
de nobis
et non pereamus

et dixit vir
ad collegam suum

venite

et mittamus sortes
et sciamus
quare hoc malum sit nobis

et miserunt sortes
et cecidit sors
super Ionam

et dixerunt ad eum

indica nobis
cuius causa
malum istud sit nobis

quod est opus tuum

quae terra tua

et quo vel ex quo populo
es tu

et dixit ad eos

Hebraeus ego sum
et Dominum Deum caeli
ego timeo
qui fecit mare et aridam

et timuerunt viri
timore magno
et dixerunt ad eum

quid hoc fecisti

cognoverunt enim viri
quod a facie Domini
fugeret
quia indicaverat eis

et dixerunt ad eum

quid faciemus tibi

et cessabit mare
a nobis

quia mare ibat
et intumescebat

et dixit ad eos

tollite me
et mittite in mare
et cessabit mare
a vobis

scio enim ego
quoniam propter me
tempestas grandis haec
super vos

et remigabant viri
ut reverterentur ad aridam
et non valebant
quia mare ibat
et intumescebat
super eos

et clamaverunt
ad Dominum
et dixerunt

quaesumus Domine
ne pereamus
in anima viri istius

et ne des
super nos
sanguinem innocentem
quia tu Domine
sicut voluisti
fecisti

et tulerunt Ionam
et miserunt in mare
et stetit mare
a fervore suo

et timuerunt viri
timore magno
Dominum

et immolaverunt hostias
Domino
et voverunt vota

et praeparavit Dominus
piscem grandem
ut degluttiret Ionam

et erat Iona
in ventre piscis
tribus diebus
et tribus noctibus

et oravit Iona
ad Dominum Deum suum
de utero piscis

[oratio Ionae]

et dixit Dominus pisci
et evomuit Ionam
in aridam