2 Samuel. Urias Mortuus Est.
[This story resumes with the final verses from the preceding story.]
11:14 factum est ergo mane et scripsit
David epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae
11:15 scribens in epistula ponite
Uriam ex adverso belli ubi fortissimum proelium est
et derelinquite eum ut percussus intereat
11:16 igitur cum Ioab obsideret urbem posuit
Uriam in loco quo sciebat viros esse fortissimos
11:17 egressique viri de civitate bellabant adversum
Ioab et ceciderunt de populo servorum David et
mortuus est etiam Urias Hettheus
11:18 misit itaque Ioab et nuntiavit
David omnia verba proelii
11:19 praecepitque nuntio dicens cum
conpleveris universos sermones belli ad regem
11:20 si eum videris indignari
et dixerit quare accessistis
ad murum ut proeliaremini an
ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur
11:21 quis percussit Abimelech
filium Hieroboseth nonne mulier misit
super eum fragmen molae de muro et interfecit eum
in Thebes quare iuxta murum accessistis
dices etiam
servus tuus Urias Hettheus occubuit
11:22 abiit ergo nuntius et venit
et narravit David omnia quae ei praeceperat
Ioab
11:23 et dixit nuntius ad David praevaluerunt
adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum
nos autem facto impetu persecuti
eos sumus usque ad portam civitatis
11:24 et direxerunt iacula
sagittarii ad servos tuos ex muro desuper mortuique
sunt de servis regis quin
etiam servus tuus Urias Hettheus mortuus est
11:25 et dixit David ad nuntium haec
dices Ioab non te
frangat ista res varius
enim eventus est proelii et
nunc hunc nunc illum consumit gladius conforta
bellatores tuos adversum urbem ut destruas eam
et exhortare eos
11:26 audivit autem uxor Uriae quod mortuus
esset Urias vir suus et planxit eum
11:27 transactoque luctu misit David et introduxit
eam domum suam et facta est ei uxor peperitque
ei filium et displicuit verbum hoc quod fecerat
David coram Domino
