2 Samuel. Urias Mortuus Est.

factum est ergo mane
et scripsit David
epistulam ad Ioab
misitque per manum Uriae
scribens in epistula

ponite Uriam
ex adverso belli
ubi fortissimum proelium est
et derelinquite eum
ut percussus intereat

igitur cum Ioab obsideret urbem
posuit Uriam in loco
quo sciebat
viros esse fortissimos

egressique viri de civitate
bellabant adversum Ioab
et ceciderunt
de populo servorum David
et mortuus est etiam Urias Hettheus

misit itaque Ioab
et nuntiavit David
omnia verba proelii

praecepitque nuntio
dicens

cum conpleveris
universos sermones belli
ad regem
si eum videris indignari
et dixerit

quare accessistis ad murum
ut proeliaremini

an ignorabatis
quod multa desuper ex muro tela
mittantur

quis percussit Abimelech
filium Hieroboseth

nonne mulier misit super eum
fragmen molae
de muro
et interfecit eum in Thebes

quare iuxta murum accessistis

dices etiam

servus tuus
Urias Hettheus
occubuit

abiit ergo nuntius
et venit
et narravit David omnia
quae ei praeceperat Ioab

et dixit nuntius
ad David

praevaluerunt adversum nos viri
et egressi sunt ad nos in agrum

nos autem
facto impetu
persecuti eos sumus
usque ad portam civitatis

et direxerunt iacula sagittarii
ad servos tuos
ex muro desuper

mortuique sunt
de servis regis

quin etiam servus tuus
Urias Hettheus
mortuus est

et dixit David
ad nuntium

haec dices Ioab

non te frangat ista res

varius enim eventus est proelii

et nunc hunc
nunc illum
consumit gladius

conforta bellatores tuos
adversum urbem
ut destruas eam
et exhortare eos

audivit autem
uxor Uriae
quod mortuus esset
Urias vir suus
et planxit eum

transactoque luctu
misit David
et introduxit eam domum suam
et facta est ei uxor

peperitque ei filium

et displicuit verbum hoc
quod fecerat David
coram Domino