2 Samuel. David et Urias.

factum est ergo
vertente anno
eo tempore
quo solent reges
ad bella procedere
misit David
Ioab et servos suos cum eo
et universum Israhel
et vastaverunt filios Ammon
et obsederunt Rabba

David autem
remansit in Hierusalem

dum haec agerentur
accidit
ut surgeret David
de stratu suo
post meridiem
et deambularet
in solario domus regiae

viditque mulierem
se lavantem
ex adverso
super solarium suum

erat autem mulier
pulchra valde

misit ergo rex
et requisivit
quae esset mulier

nuntiatumque ei est
quod ipsa esset Bethsabee
filia Heliam
uxor Uriae Hetthei

missis itaque David nuntiis
tulit eam

quae cum
ingressa esset ad illum
dormivit cum ea
statimque sanctificata est
ab inmunditia sua

et reversa est
domum suam
concepto fetu

mittensque
nuntiavit David
et ait

concepi

misit autem David
ad Ioab
dicens

mitte ad me
Uriam Hettheum

misitque Ioab
Uriam ad David

et venit Urias
ad David
quaesivitque David
quam recte ageret
Ioab et populus
et quomodo administraretur
bellum

et dixit David
ad Uriam

vade in domum tuam
et lava pedes tuos

egressus est Urias
de domo regis
secutusque est eum
cibus regius

dormivit autem Urias
ante portam domus regiae
cum aliis servis domini sui
et non descendit
ad domum suam

nuntiatumque est David
a dicentibus

non ivit Urias
ad domum suam

et ait David
ad Uriam

numquid non de via venisti

quare non descendisti
ad domum tuam

et ait Urias
ad David

arca et Israhel et Iuda
habitant in papilionibus
et dominus meus Ioab
et servi domini mei
super faciem terrae
manent
et ego ingrediar
domum meam
ut comedam et bibam
et dormiam cum uxore mea

per salutem tuam
et per salutem animae tuae
quod non faciam
rem hanc

ait ergo David
ad Uriam

mane hic etiam hodie
et cras dimittam te

mansit Urias in Hierusalem
die illa et altera

et vocavit eum David
ut comederet coram se
et biberet
et inebriavit eum

qui egressus vespere
dormivit in stratu suo
cum servis domini sui
et in domum suam
non descendit

factum est ergo mane
et scripsit David epistulam
ad Ioab
misitque
per manum Uriae

scribens in epistula

ponite Uriam
ex adverso belli
ubi fortissimum proelium est
et derelinquite eum
ut percussus intereat