2 Samuel. David et Michol Filia Saul.

[David and the people are celebrating because the Ark is being brought back into the city.]

6:14 et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David erat accinctus ephod lineo
6:15 et David et omnis domus Israhel ducebant arcam testamenti Domini in iubilo et in clangore bucinae
6:16 cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo
6:17 et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulit David holocausta coram Domino et pacifica
6:18 cumque conplesset offerens holocaustum et pacifica benedixit populo in nomine Domini exercituum
6:19 et partitus est multitudini universae Israhel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulae carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam
6:20 reversusque est et David ut benediceret domui suae et egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israhel discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris
6:21 dixitque David ad Michol ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum eius et praecepit mihi ut essem dux super populum Domini Israhel
6:22 et ludam et vilior fiam plus quam factus sum et ero humilis in oculis meis et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior apparebo
6:23 igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae