2 Samuel. David et Michol Filia Saul.

et David saltabat
totis viribus
ante Dominum

porro David
erat accinctus
ephod lineo

et David
et omnis domus Israhel
ducebant
arcam testamenti Domini
in iubilo
et in clangore bucinae

cumque intrasset
arca Domini
civitatem David
Michol filia Saul
prospiciens per fenestram
vidit regem David
subsilientem atque saltantem
coram Domino
et despexit eum
in corde suo

et introduxerunt
arcam Domini
et posuerunt eam
in loco suo
in medio tabernaculi
quod tetenderat ei David
et obtulit David
holocausta coram Domino
et pacifica

cumque conplesset offerens
holocaustum et pacifica
benedixit populo
in nomine Domini exercituum

et partitus est
multitudini universae Israhel
tam viro quam mulieri singulis
collyridam panis unam
et assaturam bubulae carnis unam
et similam frixam oleo

et abiit omnis populus
unusquisque in domum suam

reversusque est et David
ut benediceret domui suae

et egressa Michol filia Saul
in occursum David
ait

quam gloriosus fuit hodie
rex Israhel
discoperiens se
ante ancillas servorum suorum
et nudatus est
quasi si nudetur
unus de scurris

dixitque David
ad Michol

ante Dominum
qui elegit me
potius quam patrem tuum
et quam omnem domum eius
et praecepit mihi
ut essem dux
super populum Domini Israhel
et ludam
et vilior fiam
plus quam factus sum
et ero humilis
in oculis meis
et cum ancillis
de quibus locuta es
gloriosior apparebo

igitur Michol filiae Saul
non est natus filius
usque ad diem mortis suae