1 Samuel. Saul Mortuus Est.
31:1
Philisthim autem pugnabant adversum Israhel et
fugerunt viri Israhel ante faciem Philisthim et
ceciderunt interfecti in monte Gelboe
31:2 inrueruntque Philisthim in Saul et filios
eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisue
filios Saul
31:3 totumque pondus proelii versum est in Saul
et consecuti sunt eum viri sagittarii et vulneratus
est vehementer a sagittariis
31:4 dixitque Saul ad armigerum suum evagina
gladium tuum et percute me ne forte veniant
incircumcisi isti et interficiant me inludentes
mihi et noluit armiger eius fuerat
enim nimio timore perterritus arripuit
itaque Saul gladium et inruit super eum
31:5 quod cum vidisset armiger eius (videlicet
quod mortuus esset Saul) inruit
etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum
eo
31:6 mortuus est ergo Saul et tres filii eius et
armiger illius et universi viri eius in die illa pariter
31:7 videntes autem viri Israhel qui erant trans
vallem et trans Iordanem quod fugissent viri israhelitae
et quod mortuus esset Saul et filii eius reliquerunt
civitates suas et fugerunt veneruntque
Philisthim et habitaverunt ibi
31:8 facta autem die altera venerunt Philisthim
ut spoliarent interfectos et invenerunt
Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe
31:9 et praeciderunt caput Saul et expoliaverunt
eum armis et miserunt in terram Philisthinorum
per circuitum ut adnuntiaretur in templo idolorum
et in populis
31:10 et posuerunt arma eius in templo Astharoth
corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan
31:11 quod cum audissent habitatores Iabesgalaad
quaecumque fecerant Philisthim Saul
31:12 surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt
tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera
filiorum eius de muro Bethsan veneruntque Iabes
et conbuserunt ea ibi
31:13 et tulerunt ossa eorum et sepelierunt
in nemore Iabes et ieiunaverunt septem diebus